CAP.
VIII.
Absolutio, facta secundum purgationem vulgarem, non tenet, et
ea non obstante potest indici de novo purgatio, et admittitur
accusatio.
Lucius III.
Ex tuarum
intelleximus continentia literarum, quod, quum H. presbyterum latorem
praesentium, quia
infamabatur de homicidio, communicato fratrum consilio in episcopatu tuo, a sacerdotali officio suspendisses,
bonae memoriae praedecessoris
tui literas tulit in medium, quibus apparuit, eum iudicio aquae frigidae suam
innocentiam purgavisse, et episcopum suis eum literis absolvisse, scholaris
etiam, qui homicidium instigante diabolo perpetraverat, immunem se ipsum a
crimine, tactis sacrosanctis evangeliis, affirmavit. Quia vero peregrina iudicia sunt inhibita, purgationem, quam
praestitit, sufficere non putantes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si accusatores
idonei non apparuerint, qui eum de homicidio convincere possint, ut cum septima aut quinta manu sui
ordinis, sicut expedire cognoveris, per purgationem canonicam innocentiam suam
ostendat, sibi iniungas; quam quum praestiterit, suspensionem sine mora et difficultate relaxes, et eum
testimonii boni virum annuncians, ab infamia homicidii nullius contradictione
vel appellatione obstante auctoritate nostra fretus absolvas. Is autem, qui
infamatur, sese immunem a crimine homicidii praestito iuramento firmabit, et
purgatores, quod eum credant verum iurasse, iurare debebunt.
|