CAP.
X.
Propter magnitudinem crimisis infamatus suspendi potest,
nedum ab officio, sed etiam a beneficio, donec se purgaverit. Hoc primo. Et
augetur propter hoc numerus compurgatorum. Hoc secondo. Ex causa interdum post
purgationem praestitam suspenditur quis ad tempus. Hoc tertio. Et deficiens in
purgatione punitur convictus. Hoc quarto.
Innocentius
III. Senonensi Archiepiscopo.
Inter
sollicitudines nostras illa debet esse praecipua, ut capiamus vulpeculas, †quae
moliuntur vineam Domini demoliri, species quidam habentes diversas, sed caudas
ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Hi sunt namque
caupones, qui aquam vino commiscent, qui virus draconis in aureo calice
Babylonis propinant, qui iuxta verbum propheticum arcum rem amaram intendunt,
ut sagittent innoxios in occultis, quorum error serpit ut cancer ita, quod,
nisi botrus in flore laedatur, fructum non solum amarum, sed etiam pestiferum
germinabit. Hos Apostolus egregius praedicator in epistola sua prophetico
sermone describit, et docet omnibus modis evitandos, contra quos sacerdotes
tubis argenteis clangere debent, ut conclamante populo, arca foederis
praecedente, muri corruant Hiericho, quae iam fuerat perpetuo anathemate
condemnata, ita, quod, si quis ex ea vel regulam auream furari praesumpserit,
cum Achor filio Charmi lapidibus obruatur. [Tu ergo sicut vir providus et discretus veri pastoris adimples
officium, et super grege tibi commisso pure ac plene sollicitudinem pastoralem
exerces, dum et legem Christi zelaris, et haereticorum impugnans errorem, in
fautores ipsorum exseris gladium canonicae ultionis. Vigilans enim vigilas
super grege tuo, ne relicto veri pastoris ovili, quod est unum, oves aberrent,
post vestigia gregum, qui non sunt ex eo, temere abeuntes; vel ne lupus eas
rapiat, et dispergat, quas veritas in eodem ovili sub uno pastore fidei
catholicae counivit. Inter praecipuos quidem vineae domini Sabaoth agricolas
deputatus vulpeculas, quas descripsimus, non pateris eius speciem demoliri: sed
eas vel capere potius satagis vel fugare. Sane, sicut ex literis tuae
fraternitatis accepimus, quum ad preces venerabilis fratris nostri
Altissiodorensis episcopi ad villam, quae Charitas dicitur, accessisses,
praesentibus eodem et venerabilibus fratribus nostris Nivernensi et Meldensi
episcopis in unum fecisti eiusdem villae populum congregari, ubi de haereticis
et eorum dogmatibus inquisitione diligenti habita, inter alios, quos super
haeretica pravitate reperisti publice infamatos, decanum Nivernensem communi didicisti opinione gravari, et in eo et per
eum non modicum fuisse scandalum catholicorum animis declaratum. Unde propter
vehementem infamiam et grave scandalum ipsum ab officio et beneficio
suspendisti, apud Altissiodorum ei diem certum assignans, quo tuo se conspectui
praesentaret ab obiecto crimine defensurum. Quumque statuto termino ad tuam
praesentiam accessisset, praesentibus dictis Altissiodorensi et Nivernensi
episcopis, ac pluribus in utroque iure peritis, quum certus accusator contra
eum minime compareret, tu ex officio tuo testes tam pro ipso quam contra ipsum
recipi ac diligenter examinari fecisti, et attestationes etiam publicari.
Quumque postmodum non ad concessum ei diem tuo se conspectui praesentasset,
quum facultatem ei liberam indulsisses in testes ac eorum dicta dicendi ac
proponendi suas in medium rationes, quibusdam propositis probationibus et
allegationibus tandem renuncians, sententiam postulavit. Tu vero cum
venerabilibus fratribus nostris Trecensi ac dictis Altissiodorensi et
Nivernensi episcopis secedens in unum, inspectis attestationibus diligenter, et
adhibito plurium consilio sapientum, quia crimen contra eum liquido probatum
non erat, ipsum non duxisti de haeresi condemnandum. Verum quoniam ex dictis
testium multa erat praeumptio contra eum, utpote quum esset manifeste probatum,
eum familiaritatem haereticorum non solum habuisse, sed etiam captasse
scienter, quum publica etiam laboraret infamia, et tantum suscitatum esset
scandalum contra ipsum, quod non posset canonica purgatione deleri, nec ipsum
absolvere, nec purgationem, quam obtulerat ab initio et tunc etiam offerebat,
recipere voluisti, sed ipsum cum literis tuis ad sedem duxisti apostolicam
destinandum, intelligens, quod ex concessa nobis plenitudine potestatis citra
poenam canonicam dispensare possimus, et ultra eam rigorem severitatis augere.
Ceterum ei postmodum in nostra praesentia constituto communem audientiam in
consistorio nostro concessimus, ubi se multipliciter nisus est excusare, illud
praesertim allegans, quod, quum non apparente accusatore legitimo purgationem
offerret, testes contra eum non fuerant aliquatenus admittendi.] Licet ergo
ecclesiastica constitutio tales ab officio tantum usque ad purgationem
canonicam doceat suspendendos, quia tamen eum etiam a beneficio propter
immanitatem criminis suspendisti, nolumus improbare; nec illud etiam
improbamus, quod, licet contra eum nullus accusator legitimus appareret, ex
officio tuo tamen, fama publica deferente, voluisti plenius inquirere
veritatem. Attendentes autem vulgatam infamiam, grave scandalum, et vehementem
suspicionem ex testium dictis obortam, quae contra eundem decanum facere videbantur, quum propter eorum quodlibet ei
esset purgatio indicenda, et servantes iustitiam et mollientes, rigorem, de consilio fratrum nostrorum,
archiepiscoporum [et] episcoporum apud sedem apostolicam
exsistentium, purgationem ei quartae decimae manus sui ordinis duximus
indicendam. Ipsum igitur ad te cum
literis apostolicis remittentes, ut ibi purgetur, ubi noscitur infamatus, fraternitati tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, accitis tecum dicto
Nivernensi et venerabili fratre nostro
Parisiensi episcopis, indictam ei a nobis
purgationem accipias, ita tamen, ut, qui ad eius purgationem processerint
comprobandam, sint fide catholici et vita probati, qui conversationem et vitam
ipsius non tam moderno tempore noverint quam transacto; purgatione vero recepta
beneficium ei restituere non postponas, ne
cogatur in cleri opprobrium mendicare. In poenam autem familiaritatis
illius, quam cum haereticis scienter habuisse dignoscitur, eum ab officio
volumus manere suspensum, donec scandalum sopiatur, ita tamen, ut publice
familiaritatem haereticorum abiuret. Praecipias insuper ei districte, ut in
praedicta et aliis villis circumpositis profiteatur et praedicet fidem
catholicam, ac confundat et detestetur haereticam pravitatem, sic deinceps
vitam suam bonis adornans operibus, ut infamia convertatur in bonam famam, et
omne scandalum et suspicio de catholicorum mentibus deleatur. Quodsi forsan in
purgatione defecerit, eum ecclesiasticae disciplinae mucrone percellas, et ab
officio et beneficio depositum ad agendam poenitentiam in arctum monasterium
detrudere non omittas. [Dat. Lat. Non.
Maii. 1199.]
|