CAP.
XII.
Si infamia ortum non habet ex probabilibus coniecturis, non
est de necessitate indicenda purgatio; potest tamen indici ad instantiam
purgandi.
Idem.
Quum in
iuventute sua (Et infra: [cf. c. 15. de praesumpt. II. 23.]) Quia vero pater
filium, quem diligit, corripit, nos Quinqueecclesiensi episcpo per literas
nostras ad maiorem cautelam iniunximus, ut ab illius familiaritate cessando apud Deum et homines taliter se haberet,
quod sinistra de ipso suspicio non possit haberi. Sed inimicus homo, rescriptum
literarum illarum surripiens, apud praedictum regem et regni magnates ipsum
nequiter publicavit, ut sic idem
episcopus deberet amplius infamari, quum
videretur esse nobis incredibilis et suspectus. Unde nos, tantam aemulorum
nequitiam attendentes, licet pulsati fuerimus multoties contra eum, nunquam
tamen adversus ipsum potuimus commoveri, scientes, quod dictum unius facile
sequitur multitudo. Ubi vero idem episcopus ad Strigoniensem metropolim
exstitit postulatus, quidam, qui super ipsa postulatione adversabantur eidem,
ut promotionem ipsius facilius impedirent, illius criminationis carbones
reaccendere sunt moliti. Unde quidam procurator ipsius, in nostra praesentia constitutus, de consilio quorundam amicorum suorum, qui super hoc bonum quidem zelum habebant, sed non secundum scientiam, coepit a nobis in praesentia fratrum nostrorum
cum instantia postulare, quatenus eidem episcopo purgationem canonicam
faceremus indici, ut suam innocentiam demonstraret. Nos autem, postulationem
huiusmodi minus providam, immo nimis
improvidam reputantes, procuratorem ipsum ab ea saepe voluimus revocare, †tum quia saepe fatus episcopus non videbatur
apud bonos et graves de illo crimine infamatus, quum coepiscopi sui, super hoc
ex mandato apostolico requisiti, laudabile testimonium de ipso nobis curaverint
perhibere, tum quia talis infamatio videbatur ab inimicis et aemulis
processisse, sicut superius est expressum. Unde quum ante acta vita eius
commendabilis appareret, et huiusmodi facinus incredibile videretur: non
credebamus, ei purgationem aliquam amodo indicendam. Ceterum, quia
procuratur instabat, compulsi fuimus, non iuris necessitate, sed importunitate
petentis, ut per vos ei purgationem canonicam cum duobus [episcopis et tribus] abbatibus mandaremus indici, quamvis eidem procuratori fuerimus protestati,
quod ex alia quoque causa talis
petitio minus provide tunc fiebat, quia videlicet
Strigoniensis ecclesiae suffraganei vix eo tempore purgarent eundem, qui in
facto postulationis contradicebant eidem, et suffraganei Colocensis ecclesiae
ipsum minime tunc purgarent, quia inter eum et Colocensem archiepiscopum de
Strigoniensi metropoli contentio vertebatur. Unde, quum non sint alii
pontifices in Hungaria, merito videbatur, quod per episcopos regni sui non
posset in illo articulo se purgare. [Propterea
etc. Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]
|