CAP.
VII.
Saecularis potestas,
quae clericum bannivit, condemnari debet per iudicem ecclesiasticum secundum
aestimationem iniuriae in expensis et damnis. Et hodie adde poenam in Clem. 1.
de poenis.
Honorius III.
Episcopo Bononiensi.
Olim
scribentibus nobis venerabili fratri nostro, episcopo Mutinensi, ut, accedens personaliter Florentiam, potestatem, consiliarios et populum
civitatis Florentinae moneret efficaciter et induceret ad satisfaciendum de damnis et
iniuriis, irrogatis venerabili fratri nostro episcopo et ecclesiis Fesulanis, et, si necesse foret, censura ecclesiastica coarctaret,
idem Mutinensis, mandatum nostrum quoad monitionem diligentius exsecutus,
datis induciis testes, lite
non contestata, recepit. Quare nos, eius processu, quoniam ad receptionem
testium lite non contestata processerat, penitus revocato, commune Florentinum, quia banniverat eundem episcopum Fesulanum contra Deum et
ecclesiasticam libertatem, propter iniuriam banni, et expensas, et damna tali
occasione secuta, taxatione iuramento praemissa, in mille libris usualis
monetae praedicto episcopo Fesulano sententialiter duximus condemnandum.
|