CAP.
VIII.
Qui iurat
statutum super non repetendis damnis, hoc non obstante, expensas repetere
poterit. H. d. vel sic: Statutum super damnis non repetendis ad expensas non
extenditur.
Gregorius IX.
In nostra et
fratrum nostrorum praesentia proposuistis, quod olim cives Brixienses pro
restaurationibus damnorum illatorum ad invicem, quae propter multas civiles
discordias incurrerant, plurimum aggravati, statutum [per venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum, tunc
Brixiensem electum] editum, [videlicet]
de non petendo vel recipiendo in posterum restaurationes huiusmodi a
communi, generaliter approbarunt et firmarunt etiam iuramento. †[Nuper vero non sine nostro labore et
sollicitudine procurasti, quod super discordia, quae graviter cives ipsos
exagitat, consules et consilium praecise ac absolute iurarunt, se mandatis tuis
omnibus parituros, quem tamen, nisi per commune Brixiense damna passis saltem
in expensis, quas huiusmodi occasione fecerunt, provideri contingat, perfecte
sopire non potes quin sustineat recidivum. Super quo apostolicum (postulasti)
remedium adhiberi.] Quum igitur aliud sit damnorum restauratio
quam satisfactio expensarum, et ideo in iuramento exhibito super damnorum
articulo intelligi non debeat, quod factum expensarum fuerit comprehensum: [fraternitati tuae per apostolica scripta]
mandamus, quatenus, iuramento non obstante praedicto, auctoritate nostra
provideas, quod dictum commune pro bono concordiae ad expensarum satisfactionem
aliquid contribuat iuxta tuae discretionis arbitrium, a te, sicut expedierit,
moderandum. [Dat. Lat. XV. Kal.
Apr. Pont. nostr. Ao. IV. 1230.]
|