Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXXVII.   DE POENIS.
      • CAP. III.   Non debent praelati pro criminosis sustinendis pecuniam exigere, nec etiam correctionis causa ex cupiditate poenam pecuniariam imponere.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. III.

 

Non debent praelati pro criminosis sustinendis pecuniam exigere, nec etiam correctionis causa ex cupiditate poenam pecuniariam imponere.

 

Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.

 

Licet iuxta Apostolumarguere, obsecrare et increpare debeamus, sic tamen debemus excessus corrigere singulorum, ut probemur, non quae nostra sunt, sed quae Iesu Christi quaerere, et in correctione facienda videamur modestiam et maturitatem servare. Accepimus autem, quod archidiaconi Conventrensis episcopatus pro corrigendis excessibus et criminibus puniendis a clericis et laicis poenam pecuniariam exigunt, et in examinatione ignis et aquae triginta denarios a viro et muliere quaerere praesumunt, et pro annua exactione pecuniae personas quandoque suspendunt, [et] ecclesias interdicunt, a vicariis quoque duodecim denarios, ut eos in ecclesiis cantare permittant, exigere non formidant, et alia agunt, quae canonum obviant institutis, et de radice cupiditatis et avaritiae prodire videntur. †Quia igitur sollicitudini nostrae incumbit pastorali diligentia providere, ne ab ecclesiasticis personis tuae provinciae aliquid agatur, quod reprehensioni subiaceat, vel ecclesiasticam honestatem denigret: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus archidiaconis praedicti episcopatus ex parte nostra et tua hoc districtius interdicas; si autem contra prohibitionem tuam ausu temerario venire praesumpserint, eos omni occasione et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem facias inviolabiter observari.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License