CAP.
XI.
Prorumpens
contra iudicem, arbitrio superioris punitur.
Idem.
Dilectus
filius Iacobus, electus sancti P. ad
Montes, ad apostolicam sedem accedens,
gravem querelam contra dilectos filios Molismensem abbatem et I. archidiaconum
[Cathalaunensem] exposuit, asserens, eos [adversus
ipsum] in causa sua, quae fuit illis
commissa, perperam processisse. Quumque dilectus filius T. clericus cum literis
eorundem, continentibus causae processum, ad nostram praesentiam accessisset,
et idem Iacobus niteretur processum ipsum multipliciter improbare, relationem
eorum in quibusdam asserens esse falsam, nos, quia praefatus clericus non
habebat nisi ad contradicendum vel impetrandum mandatum, ad maiorem cautelam
processum ipsum nec confirmandum duximus nec cassandum, [per apostolica vobis scripta mandantes,
quatenus partibus convocatis et auditis hinc inde propositis, si praefatos
iudices inveneritis rationabiliter processisse, ipsorum confirmetis processum,
et faciatis illum per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo
firmiter observari. Alioquin eo, sicut iustum fuerit, irritato, iuxta formam
priorum literarum in causa procedatis eadem, facientes quod decreveritis firmitatem
debitam obtinere. Si quos autem ex monachis propter hoc inveneritis
excommunicationis vinculo innodatos, secundum formam ecclesiae absolvatis,
iniungentes eisdem quod de iure fuerit iniungendum.] Quia vero saepe contingit, quia contra falsam assertionem iniqui
iudicis innocens litigator veram non potest negationem probare, quum negantis
factum per rerum naturam nulla sit directa probatio: ne falsitas veritati
praeiudicet aut iniquitas praevaleat aequitati, necessarium videtur et aequam,
ut, quum quis legitimam exceptionem proponit, illam probare paratus vel ad
declinandum iudicium vel ad intentionem alterius elidendam, si forsan verbo vel
facto ab illa recesserit, vel eam non probaverit infra terminum competentem a
iudice praefigendum, modestus iudex non ante procedat, quam super hoc
instrumentorum vel testium cautelam adhibeat opportunam, per quam, si necesse
fuerit, possit de veritate constare, ut, si contra relationem seu processum
ipsius fuerit suborta contentio, huiusmodi probationibus ipsius iudicis possit
assertio roborari, quatenus, hoc adhibito moderamine, sic honestis et discretis
deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non
laedatur. Et, Ne iudicialis evanescat auctoritas, quum de litigatoris
improbitate constiterit, adversus assertionem iudicis temere prorumpentis,
iuxta superioris arbitrium digna poterit animadversione puniri. [Testes autem etc. Dat. Lat. Non. Ian. Ao.
XIII. 1211.]
|