CAP.
XIII.
Domino
excommunicato manente, subditi fidelitatem non debent, et, si longo tempore in
ea perstiterit et monitus non paruerit ecclesiae, ab eius debito
absolvuntur.
Honorius III.
Praeposito, Archidiacono et H. Canonico Suessionensibus.
Gravem dilectorum filiorum capituli Lund.
recepimus quaestionem, quod, quum nobilis
vir comes Registrensis pro multis iniuriis, quas irrogarat eisdem, per
iudices a sede apostolica delegatos excommunicationis vinculo fuerit innodatus,
idem, iam per duos annos et amplius
in excommumicatione persistens, iuri parere pertinaciter renuit, claves
ecclesiae in suae salutis dispendium et
plurimorum scandalum contemnendo. Licet igitur huiusmodi pertinacia non
careat scrupulo haereticae pravitatis: volentes tamen nobilitati parcere
comitis supra dicti, si forsan ad cor
revertens a suo resipiscat errore, discretioni vestrae mandamus, quatenus,
si comes praedictus a vobis diligenter
commonitus, infra quindecim dies post commonitionem vestram non paruerit
plene iuri, vos excommunicationis
sententiam latam in eum, sicut rationabiliter est prolata, facientes usque ad
condignam satisfactionem inviolabiliter observari, et totam terram ipsius ac
loca, in quibus idem comes fuerit commoratus, supponentes ecclesiastico
interdicto, ecclesias, in quibus aliquod ius habere dignoscitur, ab eius
debito sublato cuiuslibet contradictionis
et appellationis obstaculo absolventes, fideles ipsius, quamdiu in
excommunicatione perstiterit, ab eius fidelitatis iuramento denuncietis penitus
absolutos. Quodsi forsan nec sic tribuat
ei vexatio intellectum poterit non immerito formidare, ne sua pertinacia eum in
haeresis impingat infamiam, quam quum noluerit forte de facili non poterit
evitare.
|