CAP.
III.
Consideratis
circumstantiis arbitraria poenitentia iudicenda est ei, qui modum excessit se
defendendo.
Alexander III.
Mediolanensi Archiepiscopo et Suffraganeis.
Significavit
nobis vir nobilis P., quod F. dicto imperatori, quum olim rediret ab Urbe,
castrum Vernicae negavit. (Et infra:)
Unde contigit, quod, IV. castris destructis, plus quam duo millia domorum
destructa fuerunt et multi homines interfecti, et alia mala ibi commissa dicuntur, quae longum esset per singula
enarrare. Quoniam igitur praefatus P. Deo exinde reconciliari desiderat, et
poenitentiam dignam suscipere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem super
hoc consilium detis, et ipsi
poenitentiam, secundum quod visum fuerit, misericorditer imponatis,
attendentes, quod pro libertate sua et pro ecclesiae devotione hoc fecit. Quare in his debetis talem
discretionem habere, ut alii et ipse idem pro austeritate poenitentiae a
servitio ecclesiae nullatenus retardentur, nec aliquod salutis periculum merito debeant formidare.
|