CAP.
VIII.
Sacerdos
poenitentiam arbitrari debet secundum quantitatem excessus, poenitentis
contritionem, et alias circumstantias. H. d. quoad titulum.
Innocentius
III. Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.
Deus, qui
ecclesiam suam (Et infra: [cf.
c. 11. de vita et hon. cler. III. 1.]) Ceterum, quum poenitentia non tam secundum quantitatem
excessus, quam poenitentis contritionem per discreti sacerdotis arbitrium sit
moderanda, pensata qualitate personae super fornicatione, adulterio, homicidio,
periurio et aliis criminibus, consideratis circumstantiis omnibus et praesertim
novitate Livoniensis ecclesiae, competentem poenitentiam delinquentibus
imponatis, prout saluti eorum videritis expedire. Apostoli autem vestigiis
inhaerentes, dicentis, ut praediximus: “lac vobis potum dedi, non escam,” paulatim eos instruatis in
fide, confessionis formam, orationem dominicam et symbolum illos sollicite
edocentes. Interim tamen corporis et sanguinis Domini sacramentum renatis fonte
baptismatis consuetis festivitatibus et in mortis articulo tribuatis. [Dat.
XIII. Kal. Mai. A. IV. 1201.]
|