CAP.
XI.
Tempore
generalis interdicti conceditur poenitentia et viaticum morientibus. Hoc primo.
Clerici, qui servarunt interdictum, possunt eum silentio in coemeterio
sepeliri. Hoc secundo. In conventualibus ecclesiis clerici bini vel trini
possunt horas submissa voce dicere. Hoc tertio. Cruce signatis et peregrinis
tempore interdicti poenitentia concedi potest. Hoc quarto.
Idem.
Quod in te (Et infra:) Verum quoniam a
quibusdam intelleximus dubitari, utrum, quum clericis vel laicis dandum sit
viaticum in extremis, an etiam in actio impendenda, et an cum
aliis sacramentis indulgenda sit decedentibus sepultura; utrum etiam in conventualibus ecclesiis
demissa voce, ianuis clausis, interdictis exclusis, divina possint officia
celebrari; similiter an suscipientibus signum crucis et sanctorum limina
visitantibus sit poenitentia iniungenda: ambiguitatem huiusmodi de dubitantium
cordibus volumus amputare. In
illo enim verbo, per
quod poenitentiam morientibus non negamus, viaticum etiam, quod vere
poenitentibus exhibetur, intelligi volumus, ut nec ipsum etiam decedentibus denegetur. Licet autem
per generale interdictum denegetur omnibus tam unctio quam ecclesiastica
sepultura, concedimus tamen ex gratia, ut clerici decedentes, qui tamen
servaverint interdictum, in coemeterio ecclesiae sine campanarum pulsatione,
cessantibus solennitatibus omnibus, cum silentio tumulentur. Et in
conventualibus ecclesiis bini et bini, vel simul tres, horas canonicas valeant
legere, non cantare, ianuis clausis, interdictis et excommunicatis exclusis, et
voce ita demissa, quod exterius audiri non possint; quum et regularibus
secundum privilegium sedis apostolicae sit indultum, ut, quum generale
interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, excommunicatis et
interdictis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce celebrare divina. Recipientibus
autem signum crucis non negamus, quo minus eis ob reverentiam crucifixi
poenitentia, quum postulaverint, iniungatur, quod et aliis peregrinis potest
misericorditer indulgeri.
|