CAP.
XII.
Famosum est et
multum allegabile, et hoc dicit. Quilibet doli capax tenetur saltem semel in
anno confiteri proprio sacerdoti, vel de eius licentia alteri, et eucharistiae
sacramentum ad minus in Pascha recipere. Et sacerdos, revelans confessionem,
deponendus est, et in monasterio ad agendum perpetuam poenitentiam
detrudendus.
Idem in
concilio generali.
Omnis
utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua
solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et
iniunctam sibi poenitentiam propriis viribus studeat adimplere, suscipiens
reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte de proprii
sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab huiusmodi
perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae
arceatur, et moriens Christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum
frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen
excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa
sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio
sacerdote, quum aliter ipse illum non possit absolvere vel ligare. Sacerdos
autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et
oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et
peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium, et
cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad salvandum
aegrotum. Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo
aliquatenus prodat peccatorem. Sed, si prudentiori consilio indiguerit, illud
absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam, qui peccatum in
poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a
sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam
poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.
|