CAP.
XIII.
Medici, vocati
ad infirmos, debent ante omnia inducere infirmum ad confessionem, nec quicquam
persuadere pro salute corporis, tendens in animarum periculum.
Idem in eodem.
Quum
infirmitas corporalis nonnunquam ex peccato proveniat, dicente Domino languido,
quem sanaverat: “Vade, et
amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat,” praesenti decreto statuimus,
et districte praecipimus medicis corporum, ut, quum eos ad infirmos vocari
contigerit, ipsos ante omnia moneant et inducant, ut medicos advocent animarum,
ut, postquam fuerit infirmo de spirituali salute provisum, ad corporalis
medicinae remedium salubrius procedatur, quum causa cessante cesset effectus.
Hoc quidem inter alia huic causam dedit edicto, quod quidam, in aegritudinis
lecto iacentes, quum eis a medicis suadetur, ut de animarum salute disponant,
in desperationis articulum incidunt, unde facilius mortis periculum incurrunt.
Si quis autem medicorum huius nostrae constitutionis, postquam per praelatos
locorum fuerit publicata, transgressor exstiterit, tamdiu ab ingressu ecclesiae
arceatur, donec pro transgressione huiusmodi satisfecerit competenter. Ceterum,
quum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis
prohibemus, ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat,
quod in periculum animae convertatur.
|