CAP.
XIV.
Eleemosynarum
quaestores sine apostolicis vel dioecesanorum literis admitti non debent, nec
tunc proponant ultra id, quod in ipsis literis continetur. Hoc primo. Et debent
esse modesti, et a locis et expensis incongruis abstinere. Hoc secundo. In
dedicatione basilicae ultra annum, et in anniversario dedicationis, et in
literis indulgentiarum, concessis ab alio quam a Papa, ultra XL. dies remissio
excedere non debet. H. d. usque ad fin.
Idem in eodem.
Quum ex eo (Et infra: [cf. c. 2. de
reliq. et ven. sanct. III. 45.])
Eleemosynarum quoque quaestores, quorum quidam se alios mentiendo abusiones
nonnullas in sua praedicatione proponunt, admitti, nisi apostolicas vel
dioecesani episcopi literas veras exhibeant, prohibemus, et tunc praeter id,
quod in ipsis continebitur literis, nihil populo proponere permittantur. Formam
vero, quam communiter talibus apostolica sedes indulget, duximus exprimendam,
ut secundum eam dioecesani episcopi suas literas moderentur. Ea siquidem talis
est: “Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi,
recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos
diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire, ac aeternorum
intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu
colligere debeamus in coelis, firmam spem fiduciamque rectam tenentes, quoniam
qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de
benedictionibus et metet vitam aeternam. Quum igitur ad sustentationem fratrum
et egenorum ad tale confluentium hospitale propriae non suppetant facultates,
universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, atque in remissionem
vobis iniungimus peccatorum, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias
eleemosynas et grata eis caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem
vestram ipsorum inopiae consulatur, et vos per haec bona et [per] alia, quae Domino
inspirante feceritis, ad aeterna possitis gaudia pervenire.” Qui autem ad
quaerendas eleemosynas destinantur, modesti sint et discreti, nec in tabernis
aut in aliis locis incongruis hospitentur, nec inutiles faciant aut sumptuosas
expensas, caventes omnino, ne falsae religionis habitum gestent. Ad haec, quia
per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidam ecclesiarum praelati
facere non verentur, et claves ecclesiae contemnuntur, et poenitentialis
satisfactio enervatur, decernimus, ut, quum dedicatur basilica, non extendatur
indulgentia ultra annum, sive ab uno solo sive a pluribus episcopis, dedicetur,
ac deinde in anniversario dedicationis tempore XL. dies de iniunctis
poenitentiis indulta remissio non excedat. (Et infra:) Hunc quoque dierum numerurm indulgentiarum
literis praecipimus moderari, quae pro quibuslibet casibus aliquoties
conceduntur, quum Romanus Pontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in
talibus moderamen consueverit observare.
|