TITULUS
XXXIX.
DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
CAP.
I.
Impubes, qui
clericum percussit, ab episcopo absolvi potest, et qui ioco vel causa
disciplinae percutit clericum, etiamsi sit maior, excommunicatus non est; qui
vero ex odio, sic, et per Papam absolvitur.
Alexander III.
Senonensi Archiepiscopo.
Super eo vero,
quod a nobis consilium
postulasti, †utrum scholares, si se invicem percusserint in plena vel minori
aetate, clerici aut religiosi viri in claustro, secundum canonem illum, quo
statutum est, ut illi, qui in clericos violentas manus iniiciunt, mittantur ad
apostolicam sedem absolvendi, debeant pro sua absolutione ad eandem sedem
venire, inquisitioni tuae taliter respondemus,
quod, si clerici infra puberes annos se adinvicem, aut unus alterum
percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, quia eos aetas excusat.
Nec etiam clerici, si
sunt plenae aetatis, et non de odio,
vel de invidia, vel de indignatione,
sed levitate iocosa se adinvicem percutere contingat, neque magister, si
scholarem clericum intuitu disciplinae vel correctionis percusserit, quia non
potest in ipsis iniectio manuum violenta notari. Ceterum si ex odio iidem
scholares vel saeculares clerici sese percusserint, pro sua absolutione debent
ad apostolicam sedem venire.
|