Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXXIX.   DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
      • CAP. XI.   Excommunicatum pro percussione clerici absolvit episcopus, si sine periculo Papam adire nequit; debet tamen sibi mandare, quod adeat Papam impedimento cessante.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XI.

 

Excommunicatum pro percussione clerici absolvit episcopus, si sine periculo Papam adire nequit; debet tamen sibi mandare, quod adeat Papam impedimento cessante.

 

Idem Cenomanensi Episcopo.

 

De cetero noveris, quod, si quis pro violenta manuum iniectione in clericum est vinculo excommunicationis adstrictus, si habens capitales inimicitias, vel alias iustas excusationes, quibus ab itinere rationabiliter excusetur, ita, quod sine periculo apostolico se nequeat conspectui praesentare, licet dioecesano episcopo, recepto iuramento secundum morem ecclesiae sibi absolutionis gratiam impertiri. Sed est illi sub iuramenti debito iniungendum, ut, quam citius opportunitatem habuerit, Romanum Pontificem adeat, mandatum apostolicum suscepturus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License