CAP.
XIII.
Excommunicatus
per canonem: “Si quis suadente,” sit dives vel pauper, per Papam absolvendus
est vel eius legatum; fallit in muliere, sive infirmo vel mutilato, qui per
episcopum absolvi possunt.
Clemens III.
Ea noscitur (Et infra:) Quod utique
fraternitas tua diligenter attendens, certificari humliter postulavit de his,
qui violentas manus in clericos aliqua temeritate iniiciunt, nec eis suppetunt
facultates, ut ad sedem apostolicam valeant laborare, quomodo his scilicet
possit salubriter provideri. Super quo Consultationi tuae taliter
duximus respondendum, quod mulieres, quas
sexus fragilitas impedit, senes et valetudinarii, seu aliorum membrorum destitutionibus impediti,
licet ad apostolicam sedem non veniant, ab episcopis valeant salutis
remedium accipere, et ex eorum officio fidelium communioni restitui, satisfacto iuxta facultates his,
quibus per eos constiterit iniurias irrogatas; alios autem, sive pauperes sive
divites, sedi apostolicae vel legato eius, ut beneficium absolutionis
obtineant, necesse est praesentari. Si vero huiusmodi infirmitatis tempore timore mortis
beneficium fuerit absolutionis indultum, iuramento praestito iniungatur eisdem,
ut, postquam sanitati fuerint restituti, ad Romanam ecclesiam vel eius legatum
accedant, mandatum apostolicum super talibus recepturi.
|