CAP.
XIV.
Ante denunciationem
vitandus est excommunicatus pro violenta manuum iniectione in clericos, nisi
sit incultus. Hoc primo. Interficiens clericum, qui, contempto clericali
habitu, se enormitatibus immiscuit, excommunicatus non est. Hec
secundo.
Idem.
Quum non ab
homine (Et infra:) A nobis
itaque fuit ex parte tua quaesitum, an tenearis abstinere a communione illius,
qui pro temeraria manuum iniectione in sententiam incidit, antequam
excommunicatus publice nuncietur, et an incidant in canonem latae sententiae
interfectores clericorum aut presbyterorum illorum, qui, abiecto suscepti
ordinis ministerio, in publicis bellis vel etiam praeter bella se homicidiis
polluere non verentur, quum in comessationibus, et in ebrietatibus, atque
rapinis et aliis enormitatibus aeque sunt, ut laici, vel deterius debacchantes.
In secunda igitur Consultatione taliter respondemus, quod a
communione illius, qui pro sacrilega manuum iniectione in clericum in edictum
excommunicationis incidit, licet denunciatus non sit, adhuc debes abstinere, nisi forte id tibi
soli pateret. In quo casu ipsum privatim tantummodo evitabis, quamdiu ab
ecclesia toleratur, ut saltem verecundiae rubore suffusus pro latenti excessu taliter satisfacere compellatur. In articulo
vero secundae quaestionis respondemus, quod occisores clericorum aut
presbyterorum, qui, ut dictum est,
contempto clericali habitu tyrannidi et enormitati se inverecunde
immiscent, in odium clericalis excessus, et in
terrorem atque correctionem similium, canone latae sententiae laici minime coercentur; iniungatur
tamen eis poenitentia competens aliquantulum asperior, quam si omnino in laicos talia commisissent. Praeterea,
quia nemo desperandus est, dum fuerit in mortali corpore constitutus, quum id
quod differtur, aliquando consilio postmodum maturiore perficiatur. Ad ultimum
quoque quod consuluisti nos, si de iure communi tibi liceat, ac suffraganeis
tuis, illos, qui pro temeraria manuum iniectione excommunicationis sententia
percelluntur, absolvere, huic manifestius respondemus, quod observata exceptione
quorundam quae in decretalibus
Alexandri III. continetur hoc nemini liceat, nisi apostolicae sedis gaudeat
privilegio speciali. Verumtamen volentes illis, qui in tam remotis partibus
tuae provinciae commorantur, dispensatione providere paterna: fraternitati tuae
praesentibus literis indulgemus, ut illos, qui taliter excommunicati sunt ipso
iure, si corporum impotentia, aut paupertas eos impediat, aut aliqua
inevitabilis, et manifesta necessitas, dummodo satisfaciant iis, quos offenderunt
et aliquam agant poenitentiam, ad correctionem sui, ceterorumque terrorem a
sententia excommunicationis auctoritate apostolica fretus absolvas, si tamen ex
percussione huiusmodi laesio corporalis enormis aut mors non fuerit subsecuta.
Nimirum in his omnibus, si quis sanctorum patrum statuta diligenter
perscrutetur, nihil novum nos respondisse reperiet, sed quod antiquum est quasi
quadam manu sollicitudinis innovasse.
|