CAP.
XV.
Ante
absolutionem communicandum non est excommunicato, licet iuraverit parere
mandatis ecclesiae, vel composuerit cum offenso. Hoc dicit primo. Infamato de
excommunicatione communicandum non est, nisi se purget, vel ad cautelam
absolvatur. H. d. secundo.
Idem.
Quum
desideres, †quid tua fraternitas observare debeat super his, quae dubietatem
continent, apostolicae sedis rescripto plenius edoceri: nos, qui, licet
immeriti, ex suscepto administrationis officio consultationibus respondere
cogimur singulorum, [interrogationum
tuarum nodos praesenti rescripto solvere volumus, et tuam in hoc prudentiam
commendamus, qui quum iuris canonici peritiam habeas, et prudentum consilio
perfruaris, ad maiorem tamen evidentiam et formam ceteris praefigendam
sacrosanctae Romanae ecclesiae matris tuae consulta requiris, in quo spiritum
consilii et fortitudinis, sicut vir discretus et prudens, te habere ostendis.]
Fuit autem primae quaestionis tenor huiusmodi, utrum alicui
excommunicato, qui mandato ecclesiae stare iuravit, et ante absolutionem
episcopus ei communionem reddidit, sit communicandum ab aliis, et an episcopus
id facere debeat. Cui siquidem quaestioni
taliter respondemus, quod, quum cautio iuratoria, quam hodie qui excommunicati
sunt praestant, potius ad cautelam ex consuetudine ecclesiae, quam ex rigore canonum sit inducta, neque
momenti tam validi reputetur, quod, nisi absolutionis beneficium subsequatur,
ille, qui excommunicatur, debeat communioni aliorum restitui, praesertim quum
ex eo iuramento absolutionem consecutus non sit, et constet, eum excommunicatum
fuisse, et verum sit, absolutum non esse, nec episcopus nec alii debent
communicare eidem, nisi fuerit secundum formam ecclesiae post iuramentum
praestitum absolutus, quia secundum Apostolorum canones et Fabiani statuta Pontificis, qui cum excommunicato scienter
communicaverit, est communione privandus, immo iuxta Isidori statuta excommunicationis poenam contrahit
cum eodem. Secundae quaestioni, statuta canonum et praecipue piae memoriae
Alexandri III. praedecessoris nostri sequentes, hunc finem duximus imponendum, quod, si publica fama est,
aliquem verberasse clericum, nec episcopus, nec alius communicare sibi debet,
nisi ad arbitrium episcopi de hoc se purgaverit, vel ad maiorem cautelam absolutionis beneficium
consequatur. Tertio loco tua discretio requisivit, si clericus, verberatus ab
aliquo, querimoniam apud suum episcopum deposuerit, et testes producere paratus
fuit, et episcopo mediante
cum suo verberatore composuerit, et ille reconciliatus sibi fuerit, an per hoc
is debeat ad aliorum communionem admitti. Super quo tibi breviter respondemus,
quod, licet ille, qui violentas manus iniecit, ei, quem laesit, satisfecisse
taliter videatur, ecclesiae tamen, quam offendit, ex hoc non satisfecisse
dignoscitur, et, nisi forma ecclesiae, quae pro absolutione talium, ut supra
dictum est, introducta est,
observetur, non est communicandum eidem. Ultimae praeterea quaestionis omnes
perplexiones resolvimus, quod in pari stilo criminis conquadratur, qui
clericum captivum detinet, licet violentas manus in ipsum non iniecerit est
vitandus, nec est communioni fraternae reducendus, nisi iuxta formam ecclesiae
fuerit ut supradictum est, absolutus.
|