CAP.
XX.
Legati de
latere absolvere possunt excommunicatos pro iniectione manuum in clericos.
Idem.
Ad eminentiam
sedis apostolicae †est recurrendum, quoties articulus dubitationis emergit,
ut tanto quis promptiori conscientia recipiat et observet quod super re dubia
sibi fuerit a sede apostolica responsum, quanto praerogativa dignitatis illius
certiori noscitur ipsius sententia veritatis roborata, quae in B. Petro
Apostolorum principe prae aliis omnibus amplitudinem praelatioms accepit. Sicut autem ex parte tua nostris est auribus
intimatum, tibi exstat dubium, utrum absolutionis beneficium assequantur qui
pro iniectione manuum in clericos vel alias religiosas personas
excommunicationem incurrerunt, et a legatis cardinalibus, qui a latere Romani
Pontificis destinantur pro tempore, absolvuntur, quum iidem legati mandatum sibi super hoc non ostendant expressum.
Super quo id a te ac tuis suffraganeis volumus observari, ut eos habeas absque omni haesitationis
scrupulo absolutos, quos constiterit a talibus beneficium fuisse absolutionis adeptos. [Dat. Laterani.]
|