CAP.
XXIII.
Percutiens vel
etiam interficiens clericum, se, dimisso clericali habitu, saevis enormitatibus
immiscentem, non tenetur ire pro absolutione ad sedem apostolicam. Ita
generaliter summari potest.
Idem.
Perpendimus ex
literis tuis, quod quidam sacercdos tuae dioecesis pro eo, quod se filium regis falso
nominare praesumpsit, et, armis acceptis, [in provincia] seditionem fecit et guerram, a dilecto
filio B. comite per
vicos iussus est fustigari;
qui postea eius mandato traditus patibulo exspiravit. †Quis igitur tam ipsum
comitem quam alios huius facti participes velle super hoc satisfacere
intimasti, praesenti pagina Fraternitati
tuae duximus respondendum, quod, si memoratus sacerdos tali modo excessit, et arma
ferens non propulsando, sed
inferendo iniuriam fuit occisus, non videtur nobis, quod interfectores eius
propter hoc ad obtinendam absolutionem apostolicam sedem adire cogantur; tu
vero, qui merita personarum bene nosti, poenitentiam eis competentem iniungas. [Ceterum etc. cf. Comp. II. c. 4.
de vot. III. 21.]
|