CAP.
XXVI.
Excommunicatus
propter iniectionem manuum in clericum, impeditus ire ad curiam, potest ab
inferiore absolvi; sed
impedimento cessante tenetur curiam visitare, suscepturus mandatum
apostolicum.
Idem.
Quod de his †etiam,
in quibus non dubitas, et quid de his ipsis observari debeat plurimum
agnovisti, sedis apostolicae responsa requiris, tanto fraternitatem tuam magis
in Domino commendamus, quanto in his, quae sacrorum canonum institutionibus
sunt expressa, auctoritate nostra procedere desideras et disponis. Sane,
requisivit a nobis fraternitas tua, utrum [is,] qui se
confitetur in latae sententiae canonem incidisse, nec ad hoc potest induci, ut
ad sedem apostolicam veniat absolvendus, ab episcopo vel etiam a simplici presbytero
absolutionis beneficium possit vel debeat promereri, et utrum presbyteris
bigamis vel viduarum maritis, eorum uxoribus viam universae carnis ingressis,
missarum liceat solennia celebrare. Verum, licet, quid de his observare debeat,
sacris canonibus sit definitum, hoc tamen Fraternitati tuae ad praesens duximus respondendum, quod is, qui asserit, se in canonem latae
sententiae incidisse, non aliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum
absolutionis potest beneficium obtinere, nisi forte in mortis sit articulo constitutus, vel paupertate, aut infirmitate vel
senectute tanta gravetur, quod ad ecclesiam Romanam laborem subire non valeat
veniendi, vel ab hoc alio impedimento canonico retrahatur. Ceterum ab his in
forma sacramenti exigi consuevit, ut resumptis viribus et opportunitate
concessa Romanam ecclesiam in propria persona debeant visitare. [De presbyteris etc. cf. c. 3.
de bigam. non ord. I. 21.]
|