CAP.
XXVII.
Ligatus
pluribus excommunicationibus, licet ex eodem facto, obtinens absolutionem
expressa una causa seu una excommunicatione, non habetur pro absoluto quoad
aliam.
Innocentius
III. Archiepiscopo, Decano et Praecentori Lugdunensibus.
Quum pro
causa, quae inter dilectos filios
G. et F. Cabilonensis ecclesiae archidiaconos vertebatur, eis dilectum
filium G. sancti Hadriani diaconum cardinalem concesserimus auditorem, procurator G. archidiaconi inter
alia allegavit, quod, quum
F. archidiaconus in succentorem Cabilonensis ecclesiae, diaconatus fungentem
officio, in communi
dormitorio manus iniecisset temere violentas, et eum traxisset verberando per
claustrum, tu, frater archiepiscope, eum ob violentam manuum iniectionem et
violationem immunitatis ecclesiae fecisti excommunicatum publice nunciari. (Et infra:) Nos igitur, causam
ipsam vestro examini committentes, Discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus,
quatenus, si vobis constiterit, dictum F. archidiaconum ob duplicem causam
excommunicatum fuisse, et expressisse tantum alteram in literis, quas super
absolutione sua a sede apostolica
impetravit, ipsum tanquam excommunicatum satisfacere ecclesiae suae pro
altera, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Praedictas vero etc. Expensas etc. (cf. c. 6. de
proc. I. 38.)]
|