CAP.
XXVIII.
Excommunicato,
decedenti in excommunicatione, quantumcunque contritus decesserit, non est
communicandum ante absolutionem, nec pro eo orandum, licet sit quoad Deum
absolutus. Sed si constat ecclesiae de contritione praecedenti, absolvetur
etiam post mortem ab eo, a quo vivus fuerat absolvendus; et heredes eius
compelluntur per ecclesiam ad satisfaciendum pro eo.
Idem Abbati S.
Andreae.
A nobis est
saepe quaesitam, utrum, si aliquis excommunicatus, in quo indicia fuerint
poenitentiae manifesta, nec per eum steterit, quo minus reconciliaretur
ecclesiasticae unitati, non suscepto beneficio absolutionis decesserit, pro
absoluto ab ecclesia sit habendus, et utrum pro tali recipienda sit eleemosyna,
et a fidelibus sit orandum. †Ut autem quod intendimus per suppositionem
exempli apertius exprimemus, quidam presbyter et canonicus regularis, sicut per
tuas nobis literas inimasti, quum publica laboraret infamia, quod ad quendam
coniugatam accederet, maritus mulieris et consanguinei eius in eum manus
iniecerunt temere violentas; propter quod per episcopum denunciati sunt
excommunicationis sententiae subiacere. Verum ipsi, postmodum ad eundem
episcopum accedentes, praestito in manibus eius, quod parerent iudicio ecclesiae,
corporaliter iuramento, in mandatis receperunt ab ipso, quod, propter hoc
apostolico se conspectui praesentarent. Quumque unus illorum se ad iter
accingeret veniendi, a quibusdam suis aemulis est peremptus, et extra
coemeterium ecclesiae tumulatus. Et licet contra interfectores amici et
consanguinei interfecti graviter sint commoti, eis tamen omnem rancorem
remitterent et offensam, dummodo interfecti cadaver traderetur ecclesiasticae
sepulturae. Videretur igitur forsan in hoc casu quibusdam, quod, quum
sacramentum non necessitatis articulus, sed contemptus religionis excludat, et
iudicium ecclesiae divinum [possit
et] debeat iudicium imitari, quum in interfecto praedicto manifesta
poenitentiae signa praecesserint, et propter hoc absolutus apud Deum esse
credatur, absolutus etiam ab ecclesia sit habendus; sed e contrario, quum ex
sola culpa ligetur quis quoad Deum apud triumphantem ecclesiam, ex sola vero
sententia ligetur quoad hominem apud ecclesiam militantem, quando vinculum
culpae remittitur, absolvitur apud Deum, sed apud homines non absolvitur, nisi
quando vinculum sententiae relaxatur; alioquin ecclesiae absolutio nullatenus
necessaria videretur, si in sola cordis contritione praeter sacerdotale
officium rigor relaxaretur ecclesiasticae disciplinae. Nos igitur consultationi tuae de
communi fratrum nostrorum consilio
breviter respondemus, quod iudicium Dei veritati, quae non fallit, nec
fallitur, semper innititur; iudicium autem ecclesiae nonnunquam opinionem
sequitur, quam et fallere saepe contingit et falli. Propter quod contingit
interdum, ut qui ligatus est apud Deum apud ecclesiam sit solutus, et qui liber
est apud Deum ecclesiastica sit sententia innodatus. Vinculum ergo, quo
peccator ligatus est apud Deum, in culpae remissione dissolvitur; illud autem,
quo ligatus est apud ecclesiam, quum sententia remittitur, relaxatur, quod in
suscitatione Lazari sermo evangelicus manifestat, quem prius Dominus
suscitavit, et Apostolis praecepit postmodum solvere suscitatum. Unde,
quantumcunque se quis, iuramento praestito, quod ecclesiae mandato pareret,
humiliare curaverit, quantacunque poenitentiae signa praecesserint; si tamen
morte praeventus absolutionis non potuerit beneficium obtinere, quamvis
absolutus apud Deum fuisse credatur: nondum tamen habendus est apud ecclesiam
absolutus. Potest tamen et debet ei ecclesiae beneficio subveniri, [scilicet] ut, si de ipsius
viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, defuncto etiam
absolutionis beneficium impendatur. Nec obstat, quod ecclesiae legitur
attributa potestas ligandi atque solvendi homines super terram, tanquam non
possit solvere et ligare sub terra sepultos, et quod legitur, “Non communicetur
mortuo, cui non est communicatum et vivo,” quum, etsi communicatum non fuerit,
communicandum tamen illi fuisset, quem non contemptus religionis, sed
necessitatis articulus impedivit, et in certis casibus a canonibus denotatis
ligasse legatur ecclesia mortuos et solvisse. Ut autem in uno pariter et eodem
negotio et servemus rigorem, et mansuetudinem ostendamus: statuimus, ut illius
mortui absolutio a sede apostolica requiratur, qui, quum viveret, ab ea fuerat
absolvendus; aliorum autem absolutionem ex praemissa causa ceteris indulgemus,
a quibus, dum viverent, fuerant absolvendi. Absolutionis autem forma servetur,
ut fiat cum poenitentiali psalmo, et tam oratione dominica quam alia consueta.
Heredes quoque ipsius ad satisfaciendum pro ipso, si monitione praemissa
noluerint, per districtionem ecclesiasticam compellantur. [Dat. Lat. II.
Non. Maii 1199.]
|