CAP.
XXIX.
Detinens
clericum in custodia vel vinculis sine laesione, excommunicatus est. H. d.
primo. Communicans excommunicato scienter in crimine excommunicatus est, et,
nisi difficultas impediat, absolvi debet ab excommunicatore cum iuramento.
Communicans vero extra crimen reconciliari potest per simlicem sacerdotem sine
iuramento. H. d. usque ad finem.
Idem
Wratislaviensi Episcopo.
Nuper a nobis
tua discretio requisivit, quid de illis laicis sit faciendum, qui clericos violenter, sine laesione tamen, in custodia
detinent publica vel privata, vel etiam detrudunt in vincula, utrum in
canonem latae sententiae incidant, ut ipso facto sint excommunicationis vinculo
innodati, sicut illi, qui manus iniiciunt in clericos temere violentas; et utrum, qui nominatim
excommunicatis scienter communicant, absolvi ab excommunicatione possint per
confessionem a simplici sacerdote, vel episcopi seu archiepiscopi sit ab eis
absolutio expetenda, et, si post actam poenitentiam cum illis valeas
dispensare, qui, etsi bigami de iure non sunt, de facto saltem bigami
nuncupantur eo, quod in sacris ordinibus constituti more nuptiali secundas in
contubernium sibi mulierculas adiunxerunt. Nos igitur inquisitioni tuae taliter ex ordine respondemus, quod in primo
consultationis articulo non credimus laicos poenam excommunicationis evadere,
quamvis per eorum factum corporalis laesio non fuerit subsecuta, citra quam
violentia saepius circa clericos nequiter perpetratur. In secunda vero
quaestione credimus distinguendum, an is, qui nominatim excommunicato
communicat, scienter in crimine communicet criminoso, ei consilium impendendo,
auxilium vel favorem, aut alias in oratione vel osculo, aut orando secum, aut
etiam comedendo. In primo quidem articulo, quum talis [et] communicet crimini, et participet criminoso, ac per
hoc ratione damnati criminis videatur in eum delinquere, qui damnavit, ab eo
vel eius superiore merito delicti tunc erit absolutio requirenda, quum iuxta
canonicas sanctiones facientem
et consentientem par poena constringat. In secundo vero casu a suo episcopo vel
a proprio sacerdote poterit absolutionis beneficium obtinere. Quamvis enim et
tunc non iudicis, sed iuris sententia excommunicato communicans sit ligatus,
quia tamen conditor canonis eius absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo
ipso concessisse videtur facultatem aliis relaxandi. Is autem, qui iuxta primum
modum excommunicato communicat, cum iuramento debet absolvi; qui vero iuxta
secundum modum illi participat,
reconciliari poterit sine iuratoria cautione. Verum, si difficile sit ex
aliqua iusta causa, quod ad ipsum excommunicatorem absolvendus accedat:
concedimus indulgendo, ut, praestita iuxta formam ecclesiae cautione, quod
excommunicatoris mandato parebit, a suo absolvatur episcopo vel proprio
sacerdote. [Tertius etc. cf. c.
4. de big. non. ord. I.
21. Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.]
|