CAP.
XXX.
Iuramentum
excommunicati de stando mandatis ecclesiae non habet vim absolutionis. H. d.
primo. Excommunicato nullus communicare tenetur praeter personas exceptas;
alias communicans excommunicato incurrit minorem, et est excommunicandus
maiori, nisi ille esset excommunicatus cum particibus suis, qui tunc esset
excommunicatus maiori.
Idem Strigonensi
Archiepiscopo.
Quod in dubiis
†nostro postulas certificari rescripto, ut iuxta illud tuae discretionis
arbitrium modereris, fraternitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus.
Sane consuluit nos tua fraternitas,
[utrum altare, in quo excommunicatus divina celebrare praesumpsit,
reconsecrari debeat, et] an sit communicandum excommunicato, qui,
quod staret mandato ecclesiae, iuratoriam praestitit cautionem, sed nondum
absolutionis beneficium est adeptus, et si excommunicato communicare aliqui, et
qui etiam teneantur. Quaesivit etiam, quae poena iis fuerit iniungenda, qui
excommunicatis nolentes communicant vel inviti, et quid de presbyteris sit
agendum, qui gubernant naves ad pugnam, et pugnent, et iis, qui alios incitant,
sed non pugnant. Ad haec autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod excommunicato,
licet, quod stet mandato ecclesiae, iuramento firmaverit, communicari non
debet, donec per ecclesiam fuerit absolutus; alioquin post iuraraentum non
esset absolutio necessaria. Utrum autem, si absolutionis beneficium non
contemptus religionis, sed articulus necessitatis excluserit, tali vel saltem in morte
communicare sit licitum, quia minime per tuas literas requisisti, ad praesens
non duximus respondendum. Nullus
autem scienter omnino nominatim
excommunicato communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud
Gregorii Papae capitulum: “Quoniam multos,” specialiter excusantur. Illi autem,
qui nominatim excommunicatis praesumptuose participant, praeter personas a
dicto canone annotatas, nisi ab eorum participatione commoniti forte
destiterint, excommunicationis vinculo sunt innodandi; secus autem, si scienter
ei communicant, qui cum participibus suis est vinculo excommunicationis
sententialiter innodatus. Tunc enim et ipsi sententiam excommunicationis
incurrunt. [Quia vero etc. (cf.
c. 5. de poen. V. 37.)
Dat. cap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
|