CAP.
XXXI.
Excommunicato
communicare tenentur qui prius erant ei obligati ad obsequium familiare; alii
vero non tenentur de necessitate, licet interdum possint de necessitate
urgente.
Idem
Doctoribus decretorum Bononiensibus.
Inter alia,
quae venerabilis frater noster Strigoniensis
archiepiscopus dudum apostolatui nostro proponi fecit humiliter consulendo, illud etiam, si bene
meminimus, inquisivit, utrum excommunicato communicare quis, et qui etiam
teneantur; cui Nos super
illo recolimus articulo respondisse, quod nullus omnino nominatim excommunicato scienter
communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae
capitulum: “Quoniam multos,” specialiter excusantur. Verum ex hac nostra responsione magna quibusdam,
sicut accepimus, orta est
occasio disputandi, aliis concedentibus, quod excommunicato communicare
tenentur personae in praedicto capitulo nominatae, praesertim quae prius ad
communionem eorum ex debito tenebantur, aliis asserentibus, eos excommunicatis communicare licite posse, si velint,
non tamen ad hoc ex necessitate teneri. Ut igitur, unde ius prodiit,
interpretatio quoque procedat, ambiguitatem huiusmodi taliter duximus
absolvendam, quod, quum quaedam personae, in praemisso capitulo prius denotatae, illis, in quos lata
fuerit excommunicationis sententia subsequenter, ante prolationem ipsius obsequio tenerentur familiariter
adhaerere, neque postmodum ad contrarium teneantur, quum adhuc ipsum debitum duret, beneficio canonis id
agente, a priore non sunt obnoxietate solutae, sed ad familiare tenentur
obsequium, et ita per consequens ad communionem quoque tenentur, sine qua illud nequeunt
exhibere. Illud autem non ad omnes personas capituli credimus referendum, ut
videlicet obnoxietati huiusmodi sint subiectae, quum viatores, peregrini et
mercatores a communione talium personarum, nisi articulus necessitatis
immineat, debeant abstinere, ut in fine colligitur manifeste, sed ad illas
duntaxat, quae talibus arctiori tenentur obnoxietate constrictae, quibus tamen
in his, pro quibus sunt
excommunicatione notatae, ut in criminibus, communicare non debent, sed ab eis
penitus abstinere. Unde prudenter in praemissa consultatione repondemus, non
omnes personas, sed quasdam, quae per illud Gregorii Papae capitulum
specialiter excusantur, ad communionem huiusmodi praemisso modo teneri, utrum
autem et illae personae propter auctoritatem facinoris severius puniendi a
communione talium per excommunicationis sententiam debeant aliquando prohiberi
quia quaesitum non exstitit, responsum non fuit.
|