CAP.
XXXII.
Si
excommunicatus pro manuum iniectione scienter recipit ordines, si est clericus
saecularis, deponendus est; si regularis, exsecutione ordinis est suspensus.
Qui, ignorans ius vel factum, sic excommunicatus recipit ordines, si est
clericus saecularis, dispensat cum eo solus Papa; si regularis, dispensat
abbas, si ignorantia est probabilis, et factum non est grave.
Idem.
Quum illorum
absolutio, qui pro violenta manuum iniectione in clericos labem
excommunicationis incurrunt, praeterquam in quibusdam casibus, a praedecessore nostro exceptis, sedi
duntaxat apostolicae reservetur: nonnulli, ecclesiasticam sententiam
negligentes, in excommunicatione positi ecclesiasticos ordines accipere non
formidant. Quid autem de his fieri debeat, apostolicum saepius oraculum
imploratur. Circa quos credimus, sicut reperitur in subditis, distinguendum, quod tales vel
sciunt, excommunicationis se vinculo irretitos, vel non recolunt factum, pro
quo in latae sententiae canonem inciderunt, vel factum quidem scientes, iuris
ignari nesciunt exinde se teneri. Primos, si fuerint saeculares clerici, a
susceptis ordinibus censemus in perpetuum deponendos; in reliquis casibus tam
archiepiscopi quam episcopi absque mandato sedis apostolicae speciali
dispensandi facultatem se noverint non habere, quibus etiam est absolutio
talium interdicta, quum maiora intelligantur illis prohibita, quibus vetita
sunt minora. Poterunt tamen huiusmodi Romani Pontificis auribus intimari, ut ab
eo secundum rigorem vel aequitatem responsum prodeat, prout discretio sua
viderit faciendum. Qui si claustrales huiusmodi fuerint, licet a bonae
memoriae praedecessore nostro Alexandro
Papa fuerit constitutum, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se
in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem
et providentiam sui abbatis
disciplinae subdantur, et, si abbatis discretio ad eorum correctionem non
sufficit, providentia est dioecesani episcopi adhibenda; et alibi dicatur, quod
de saeculo fugientes, qui religionis habitum in monasterio receperunt, et inter
cetera postmodum confitentur, se tale commisisse delictum, per quod ipso actu
excommunicationis sententiam incurrerunt, sine licentia Romani Pontificis abbas
non potest nec debet eos absolvere, quamvis praesumptionem delinquentium debita
possit animadversione punire: nos tamen in religionis favorem, et ut evagandi
materia subtrahatur, maiorem eis gratiam exhibere volentes, eorum praelatis,
quod etiam talibus absolutionis beneficium impertiri valeant, indulgemus, nisi
excessus ipsorum exstiterit adeo
difficilis et enormis, utpote si ad mutilationem membri vel effusionem
sanguinis est processum, aut in episcopum aut abbatem violenta sit manus iniecta, quum excessus tales
et similes nequeant sine scandalo praeteriri. Si vero claustralis aliquis in religiosam personam alterius
claustri manus iniecerit violentas, per abbatem proprium, et eius, qui passus
est iniuriam, absolvatur. Quodsi clericum percusserit saecularem, non nisi per apostolicam sedem, ut
scandalum evitetur, absolutionis gratiam poterit promereri. Si autem et hos ad ordines promoveri contingat,
iuxta praemissam distinctionem, qui scienter in contemptum ecclesiasticae
disciplinae se fecerint ordinari, ab exsecutione suscepti ordinis et officii
decernimus manere suspensos. Circa reliquos vero, facti memoriam vel iuris
peritiam non habentes, monasteriorum utilitate pensata, post iniunctam
regularem poenitentiam et peractam abbates ipsorum poterunt dispensare, nisi
grave fuerit et notabile factum, aut is, qui fecit, adultus fuerit et discretus,
ut violenter et valide contra
oblivionem vel ignorantiam praesumatur. Praecipimus autem abbatibus, ut formam
istam diligenter observent, ne privilegium mereatur amittere, qui sibi permissa
abutitur potestate.
|