CAP.
XXXIV.
Contractus
etiam, qui sine communione explicari non potest, non dissolvitur, seu impeditur
per excommunicationem, supervenientem in eum, qui tenetur aliquid praestare non
excommunicato.
Idem universis
Crucesignatis.
Si vere †vos
poenitet de commisso, et plene proponitis satisfacere de peccato, Deum vobis
credimus, immo novimus, iam placatum. Si ergo Veneti ad satisfactionem induci
et absolutionis beneficium meruerint obtinere, secure cum eis navigare
poteritis, et praelium Domini praeliari. Quodsi Veneti forte nec satisfacere voluerint, nec absolvi, utpote
qui non dolere, sed gaudere dicuntur porsus de commisso: vobis permittimus, ut cum ipsis
usque in terram Sarracenorum vel Hierosolymitanam provinciam, iuxta quod inter vos convenit et ipsos, vel honeste
convenerit, navigio transeatis, quanto minus poteritis, cum dolore tamen et
amaritudine cordis, et sub spe veniae communicantes eisdem. Quum enim iam a
vobis maiorem nauli receperint quantitatem, nec ad eam possint restituendam
induci aut etiam coarctari: si aliter fieret, videremini vos damnum ex
poenitentia, ipsi vero praemium ex contumacia reportare, quum ad hoc debitum
exsolvendum ipsi vobis maneant obligati, et ab excommunicatis exigi possit et
recipi quod debetur. Est autem cautum in iure, quod, si quisquam per terram
haereticorum aut quorumlibet excommunicatorum transierit, necessaria emere ac
recipere poterit ab eisdem. Praeterea, si paterfamilias domus excommunicationis
sententia fuerit innodatus, a participatione illius familia excusatur. Licet
ergo dux Venetorum dominus navium tanquam paterfamilias domus in
excommunicatione persistat, vos tamen, tanquam ipsius familiam, dum in navibus
eius fueritis, ipsius excommunicatio non continget, et excusabiles eritis apud
Deum, si in excommunicatorum navibus exsistentes cum dolore cordis sub spe
poenitentiae [excommunicatis] communicaveritis
ipsis, in quibus eorum communionem non potueritis evitare. [Verum etc.]
|