CAP.
XXXV.
Praelatus
potest et debet clericum, subiectum incorrigibilem, incarcerare, et laici citra
metum excommunicationis de praelatorum licentia capere possunt clericos, et ad
iudicium ducere.
Idem
Londonensi Episcopo.
Ut famae tuae
†consulas et saluti, et sic malorum audaciam comprimas, ut ab eis bonorum
innocentiam tuearis, super his nos humiliter consulis, quae officium pastorale
contingunt, ut de nostra responsione securus iniunctae tibi sollicitudinis
debitum laudabilius exsequaris. Sane
consuluisti nos, utrum clerici graviter excedentes, qui tute non possunt
monasteriis ad agendam poenitentiam deputari, quoniam, quum non poeniteant de
commissis, opportunitate fugiendi captata carcerem fugerent claustri, et
prioribus se sceleribus scelestius immiscerent, a te vel aliis praelatis suis
arctae possint custodiae mancipari, †et
utrum laici, si clericos in magnis sceleribus deprehendant, in
canonem incidant latae sententiae, quum nec comprehendere, nec ad iudices
trahere ipsos possint, nisi manus in eos iniecerint violentas. Ad primum igitur Respondemus, quod, quum praelati
excessus corrigere debeant subditorum, et publicae utilitatis intersit, ne
crimina remaneant impunita, et per impunitatis audaciam fiant qui nequam
fuerant nequiores, non solum possunt, sed debent etiam superiores clericos, postquam fuerint de
crimine canonice condemnati, sub arcta custodia detinere, qui, quum sint
incorrigibiles, nec in monasteriis valeant custodiri, ad similia vel peiora
facile laberentur. Laici vero citra excommunicationis sententiam capere
clericos, et ad iudicium trahere possunt, si oporteat, etiam violenter, dum
tamen id de mandato faciant praelatorum, quorum illi sunt iurisdictioni subiecti,
et quorum est corrigere criminosos, quum hoc non ipsi, sed illi, et quorum
auctoritate id faciunt, facere videantur; dum tamen non amplius eorum violentia
se extendat, quam defensio vel rebellio potius exigit clericorum. [Dat.
Anagniae IV. Id. Dec. 1203.]
|