CAP.
XXXVI.
Excommunicatus
est qui in clericum, eiam volentem, manus iniecerit violentas, etiamsi hoc
faciat in satisfactionem praecedentis iniuriae. H. d. et est casus
notabilis.
Idem
Bracharensi Archiepiscopo.
Contingit
interdum in partibus tuis, et de consuetudine regionis habetur, sicut tua
nobis fraternitas intimavit, quod
clerici, si quem offendant, et satisfacere velint offenso, secundum morem
patriae, quem inter se laici iam
observant, corpora sua sponte supponunt XXX. vel XL. seu pluribus aut paucioribus
percussionibus fustium, †quas frequenter non coacti suscipiunt, sed
volentes, non solum de aliorum clericorum manibus, sed etiam laicorum. Unde nos
humiliter consulebas, utrum huiusmodi percussores in canonem incidant
sententiae promulgatae. Nos
autem fraternitati tuae super hoc taliter respondemus, quod huiusmodi manus iniectio, etsi non violenta,
tamen iniuriosa videtur, quum ille canon non tam in favorem clerici ordinati,
quam in favorem ordinis clericalis fuerit promulgatus. Ideo et volumus et
mandamus, ut id de cetero prohibeas attentari per provinciam Bracharensem. Si quis autem clericus post
prohibitionem huiusmodi sponte se subiecerit [tali poenae, vel laicus in eum talem poenam iniecerit,] excommunicetur
uterque, proviso, ut
clericus iniuriam passo sine iniuria clericali satisfaciat competenter,
quatenus inter eos pax valeat rationabiliter reformari. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX.
1206.]
|