Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXXIX.   DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
      • CAP. XXXVII.   Servus excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, tenetur pro absolutione ire ad sedem apostolicam. Sed, si ex hoc dominus, qui non fuit in culpa, grave damnum patiatur, vel servus hoc faciat in eius fraudem, absolvi potest ab episcopo, si laesio non fuit enormis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXXVII.

 

Servus excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, tenetur pro absolutione ire ad sedem apostolicam. Sed, si ex hoc dominus, qui non fuit in culpa, grave damnum patiatur, vel servus hoc faciat in eius fraudem, absolvi potest ab episcopo, si laesio non fuit enormis.

 

Idem Lugdunensi Archiepiscopo.

 

Relatum est nobis, quod, quum aliqui servi tuae provinciae propter iniectionem manuum in clericum violentam in canonem incidunt sententiae promulgatae, allegantibus dominis eorundem, quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem huiusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eos venire compellas ad sedem apostolicam absolvendos, quum plus sit Deo quam homini deferendum; nisi fecerint hoc in fraudem, ut subtrahant se obsequio dominorum, aut ipsi domini propter hoc sine culpa sua grave damnum incurrant. Tunc enim in utrolibet casu poteris eos ex indulgentia nostrae provisionis absolvere, quum nimis sint ab apostolica sede remoti, sed in recompensationem laboris, quem in itinere sustinerent, alia eis satisfactio iniungatur, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut propter vitandum scandalum et tollendum exemplum huiusmodi servi ad servum servorum Dei venire debeant absolvendi. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Ian. Ao. VIII. 1206.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License