CAP.
XLI.
Si Papa suis
literis excommunicatum salutat, non propter hoc eum absolvit.
Idem.
Si aliquando
forte contigerit, quod eis, qui auctoritate apostolica sunt excommunicationi
subiecti, nostrae literae cum salutationis alloquio destinentur, non propter
hoc excommunicationis credator sententia relaxata, quum per ignorantiam vel
negligentiam, aut occupationem nimiam, vel
etiam per subreptionem
contingat huiusmodi literas impetrari, sicut nuper in Placentinis dicitur
contigisse. Qui quum sint propter iniquitatem, quam in Deum et eius ecclesiam
commiserunt, excommunicationis vinculo innodati, se quasi absolutos per
huiusmodi literas, quas eis pro Templariis misisse dicimur, gloriantur, quamvis
non simus memores talium literarum quum etsi
eis iam excommunicatis exhibitae
fuerint, forsan tamen prius fuerant impetratae. Quocirca fraternitati vestrae
per apostolica scripta mamdamus, quatenus eos, sicut excommunicatos arctius
evitetis, donec a suo recipiscant errore, in similibus si quando forte
contigerit simile iudicium observantes. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. 1203.]
|