Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXXIX.   DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
      • CAP. XLIII.   Excommunicatis et interdictis praedicari potest licite verbum Dei. Hoc primo. Et tempore generalis interdicti concedi potest baptismus et chrismatio in fronte, et poenitentia morientium. H. d. secundo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XLIII.

 

Excommunicatis et interdictis praedicari potest licite verbum Dei. Hoc primo. Et tempore generalis interdicti concedi potest baptismus et chrismatio in fronte, et poenitentia morientium. H. d. secundo.

 

Idem Ferrariensi Episcopo.

 

Responso nostro postulas edoceri, an, quum Ferrarienses cives excommunicationis et interdicti sententiis sint ligati, liceat tibi viros et mulieres semel in hebdomada vel in mense apud aliquam ecclesiam convocare, quibus praedices verbum Dei, et eosdem ad correctionem inducas. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod sine scrupulo conscientiae hoc facere poteris, quum videris expedire, dummodo contra formam interdicti nullum eis divinum officium celebretur. Praeterea quaesivisti, quum Ferrariensis civitas sit interdicto et excommunicationi supposita, et ideo sint ibidem, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, universa sacramenta ecclesiastica interdicta, an liceat tibi baptizatos pueros in frontibus consignare. Super quo tibi taliter respondemus, quod, sicut baptizari possunt pueri, sic et baptizati ad confirmationem in frontibus a te possunt sacro chrismate deliniri.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License