Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXXIX.   DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
      • CAP. XLIV.   Si coniux scit pro certo impedimentum matrimonii, non debet reddere debitum, sed potius excommunicationem pati; si autem hoc credat ex causa probabili et discreta, potest reddere debitum, non autem exigere; sed si ex levi et temeraria causa, deposita conscientia potest reddere et exigere.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XLIV.

 

Si coniux scit pro certo impedimentum matrimonii, non debet reddere debitum, sed potius excommunicationem pati; si autem hoc credat ex causa probabili et discreta, potest reddere debitum, non autem exigere; sed si ex levi et temeraria causa, deposita conscientia potest reddere et exigere.

 

Idem.

 

Inquisitioni tuae breviter respondentes credimus distinguendum, utrum alter coniugum pro certo sciat impedimentum coniugii, propter quod sine mortali peccato non valeat carnale commercium exercere, quamvis illud apud ecclesiam probare non possit, an impedimentum huiusmodi non sciat pro certo, sed credat. In primo itaque casu debet potius excommunicationis sententiam humiliter sustinere, quam per carnale commercium peccatum operari mortale. In secundo vero casu distinguimus, utrum habeat conscientiam huiusmodi ex credulitate levi et temeraria, an probabili et discreta; et quidem ad sui pastoris consilium, conscientia levis et temerariae credulitatis explosa, licite potest non solum reddere, sed exigere debitum coniugale. Verum quum conscientia pulsat animum ex credulitate probabili et discreta, quamvis non evidenti et manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet, ne in alterutro vel contra legem coniugii, vel contra iudicium conscientiae committat offensam. Tu ergo iuxta responsionem praescriptam super illo procedas articulo, de quo nos consulere voluisti.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License