CAP.
XLVII.
Excommunicatus
est dolose permittens clericum percuti, ex quo poterat prohibere, et non
prohibuit.
Idem.
Quantae
praesumptionis et temeritatis exsistat in rectores ecclesiae manus iniicere
violentas, †in evangelio Dominus
protestatur, qui se in ministeriis suis affligi asserit, et in Apostolorum
principe alibi perhibuit se iterum crucifigi. Hoc etiam poenae qualitas
manifeste declarat, quum excommunicationis sententia in ipso actu feriat
delinquentes, si non solum in fratres et coepiscopos nostros, sed etiam in
minoris ordinis clericos violentiam praesumpserint operari. Ne autem solos violentiae huiusmodi
auctores aliquorum praesumptio existimet esse puniendos, facientes et consentientes pari poena plectendos
catholica condemnat auctoritas, eos etiam delinquentibus favere interpretans, qui, quum possint,
manifesto facinori desinunt obviare. [Quod bonae memoriae C. Papa
praedecessor noster hactenus diligenter attendens, auctores et fautores
captionis et detentionis veverabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi
excommunicationis nunciasset vinculo innodatos etc.]
|