CAP.
LIV.
Alloquens
excommunicatum in tendentibus ad salutem auimae, etiamsi alia verba interponat,
excommunicatus non est. – §. 1. Praedicatores, praesertim qui alias sustentari
non possunt, ab excommunicatis et detinentibus bona aliena eleemosynam recipere
possunt. Hoc dic. – §. 2. Ponit quosdam casus, in quibus percutiens clericum
excommunicatus non est.
Gregorius IX.
Quum voluntate
ac proposito maleficia distinguantur, excommunicationis sententiam non incurrit
qui excommunicato in his, quae ad absolutionem vel alias ad salutem animae
pertinent, in locutione participat, licet etiam alia verba incidenter, ut apud
eum magis proficiat, interponat. §. 1. Praedicatores quoque, qui penes
excommunicatos vel alios alienarum rerum detentores in praedicationibus et
confessionibus quasi gerunt causam vel curam eorum, ad quos res ipsae spectare
noscuntur, eleemosynas licite possunt ab illis recipere, praesertim si alias
non valeant in illo loco sustentationem habere. §. 2. Si qui vero ratione
officii, quod in ecclesia obtinent, aut etiam alii clerici seniores zelo devotionis
pueros vel adolescentes, in minoribus ordinibus constitutos, turbantes divinum
officium, et hi, qui obtentu praelationis vel magisterii subditos et scholares
correctionis causa leviter forte percusserint, excommunicationis sententiam non
incurrunt. Quod et de his dicendum est, qui aliquos de familia sua vel
propinquos inferiorum graduum simili modo, ut cohibeantur a suis insolentiis,
et scientia bonisque moribus informentur, duxerint corrigendos.
|