CAP.
X.
Non recipit congruam summationem.
Idem in libro Etymologiarum.
Forus est
exercendarum litium locus, a fando dictus, sive a Foroneo rege, qui primus
Graecis legem dedit. Qui locus et prorostra vocatur ab eo, quod ex bello
Punico captis novibus Carthaginensium rostra ablata sunt, et in foro Romano
praefixa, ut essent huius insigne victoriae. Constat autem forus causa, lege et iudicio. Causa a casu, quo
venit, dicitur. Est enim materia et origo negotii, necdum discussionis examine
patefacta, quae, dum proponitur, causa est; dum disctutitur, iudicium [est]; dum finitur, iustitia.
Vocatur autem iudicium quasi iurisdictio, et iustitia quasi iuris status.
Iudicium autem prius inquisitio vocabatur, unde et auctores iudiciorum et praepositos quaestores vel
quaesitores vocamus. Negotium [autem]
multa significat, modo actum alicuius rei, cuius contrarium est otium,
modo actionem causae, quod est iurgium litis, et dictum est negotium quasi
nec otium, id est sine
otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid
datur, ut maiora lucrentur. Iurgium dicitur quasi iuris garrium, eo, quod hi,
qui causam dicunt, iure disceptant. Lis autem a contentione limitis prius nomen
sumpsit, de qua Virgilius. “Limes erat positus, litem ut discerneret agris.”
Causa aut argumento, aut probatione constat. Argumentum nunquam testibus,
nunquam tabulis dat probationem, sed sola investigatione invenit veritatem,
unde et dictum est
argumentum, quasi argute inventum. Probatio autem testibus et fide tabularum
constat. In omni quoque negotio hae personae quaeruntur: iudex, accusator, reus
et tres testes. Iudex dictus quasi ius dicens populo, sive quod iure disceptet.
Iure autem disceptare est iuste iudicare. Non est ergo iudex, si non est in eo
iustitia. Accusator vocatus est quasi causator, quia ad causam vocat eum, quem
apellat. Reus a re, quae petitur, nuncupatur, quia, quamvis conscius sceleris
non sit, reus tamen dicitur, quamdiu in iudicium pro re aliqua petitur. Testes
antiquitus superstites dicebantur eo, quod super causae statu proferebantur;
nunc parte ablata nominis testes vocantur. Testes autem considerantur
conditione, natura et vita. Conditione, si liber, non servus. Nam saepe servus
metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina.
Nam varium et mutabile testimonium semper femina producit. Vita, si innocens et
integer actu. Nam, si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest
iustitia cum scelerato homine habere commercium. Duo sunt [autem] genera testium, aut
dicendo id, quod viderunt, aut proferendo id, quod audierunt. Duobus autem
modis testes delinquunt, quum aut falsa promunt, aut vera silentio tegunt.
|