CAP.
XIV.
Solus sacerdos
potest sacramentum extrmae unctionis infirmo conferre. H. d. – §. 1. In anno
bissextili servari debet loci consuetudo circa diem S. Matthiae festandum, dum
tamen vigilia continuetur festo. Hoc dicit.
Alexander III.
Quaesivit a
nobis fraternitas tua, †utrum
sacerdos uno clerico tantum praesente infirmum debeat inungere, et qua die
festum beati Matthiae in anno bissextili debeat observari, praesertim quum
quidam inter vigiliam et festum velint diem interponere, [et utrum mulier etc. cf. c. 2. de
div. IV. 19.] Nos itaque tibi taliter duximus respondendum, quod
sacerdos uno praesente clerico et etiam solus potest infirmum ungere. §. 1.
Festum vero beati Matthiae iuxta consuetudinem ecclesiasticam vigilia eatenus
praecedat, ut nec pro bissexto, nec pro quolibet alio modo inter se et
solennitatem aliam diem admittat, in qua utique vigilia, nisi venerit in
dominica die, ieiunium celebretur.
Ipsum autem festum sive fiat in praecedenti die sive in sequenti, qui duo quasi
pro uno reputantur, nullus error, sed consuetudo ecclesiae teneatur. [Quod autem mulier pro furto etc. cf. c.
2. de div. IV. 19.]
|