CAP.
XV.
Per verbum:
“statuo et praecipio,” diffinitiva sententia ferri potest.
Coelestinus
III.
In his, quae
ambiguitatem continent, †ad sedem apostolicam ex debito recursus habetur, ad
quam re vera, tanquam matrem et caput omnium ecclesiarum, maiores et
dtfficiliores quaestiones, sicut ab antiquis Patribus constitutum est et moribus utentium recte approbatum,
usquequaque conferri debent.
Innotuit siquidem apostolatui
nostro, quod, quum de controversia, quae inter magistrum M. et conversos hospitalis sancti Simpliciani
super eodem hospitali haberetur,
in praesentia venerabilis fratris nostri O. Mediolanensis archiepiscopi quaestio
verteretur, ipse archiepiscopus post cognitionem causae in prolatione
sententiae his verbis non fuit usus, ut secundum ius civile diceret: “talem partem condemno, vel talem
absolvo,” sed pronunciavit ita: “statuo et praecipio,” †ne de cetero, et reliqua, quae
expressim continentur in
instrumento. Quoniam igitur, sicut ex relatione dilecti filii nostri Cynthii S.
Laurentii in Lucina, et Ioannis S. Priscae presbyterorum cardinalium
didicimus, quos ad hoc
concessimus auditores, super hac fuit prolatione sententiae dubitatum: Attendentes igitur, quod hoc verbum “statuo” secundum legem rem perfectam significat, et cum
effectu, non verbotenus accipitur, item quod secundum Gregorium quod praecipitur imperatur, et quod
imperatur necesse est fieri, et aliquando, si non fiat, poenam habet,
considerantes nihilominus, quod iuxta eundem Gregorium non debet aliquis
considerare verba, sed voluntatem et intentionem, quum non intentio verbis, sed verba intentioni debeant
deservire, interpretamur in praesenti articulo de fratrum nostrorum consilio, procuratoribus utriusque partis
praesentibus, et diffinimus, quod praefati archiepiscopi verba, tali forma
prolata, perpetuo valiturae sententiae obtineant firmitatem. Nos itaque
sententiam ipsam licet appellationis obstaculo hucusque fuerit impedita,
praesenti pagina sedis apostolicae confirmamus, et huius scripti patrocinio
communimus statuentes et auctoritate apostolica praecipientes ut ipsius
hospitalis praefati fratres abbati eiusque concessoribus obediant in perpetuum tanquam praelatis suis et dominis sicut archiepiscopus ipse praecepit.
|