CAP.
XVI.
Beneficium
principis latissime interpretari debet.
Innocentius
III. Patriarchae Grandensi.
Olim tibi
scripsisse recolimus, ut, si dilectus filius archipresbyter et canonici Paduani, quibus super
hoc scripta nostra direximus, dilecto filio magistro G. canonico Paduano, praebendam, quae tantum
residentibus de communi confertur, sicut uni ex aliis de communibus proventibus
et manualia beneficia omni dilatione postposita non conferrent, tu eos ad id appellatione cessante compellere
procurares. Quia vero, sicut nostro apostolatui reseratum est, quidam mandatum nostrum
interpretari aliter, quam deceat, moliuntur, quum beneficia principum sint
interpretanda largissime: volentes a mandato nostro dubietatem auferre, non
quaestionis scrupulum reservare, ut quae mandamus diligentius et liberius
exsequaris, nostrum tibi
in eo aperiendum duximus
intellectum, videlicet, quod praebendam, quae tantum residentibus in victu et
vestitu de communi confertur, ipsi magistro G. plene, sicut uni ex aliis
residentibus, iniunximus conferendam. Quocirca fraternitati tuae per
apostolica scripta mandamus, quatenus in negotio ipso malitiosam
interpretationem aliquam non attendens, sic,
quod de praefato magistro tibi
praecipimus, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo
exsequi studeas diligenter.
|