CAP.
XVII.
Generale
dicitur interdictum, quod fertur nedum in provinciam, sed in villam vel
castrum.
Idem
Colubriensi et aliis Episcopis in regno Portugaliae constitutis.
Quum in
partibus vestris peccatis exigentibus saepe contingat diversa loca interdicto supponi, quando
generale vel particulare dici debeat interdictum, apud vos accepimus in dubium
revocari, quum illi, qui ab ecclesia Romana decorari privilegio meruerunt,
videlicet, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis
clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis,
suppressa voce divina officia celebrare, interdicto particulari se asserant non
arctari, dicentes illud interdictum
generale duntaxat, quum regnum, vel saltem provincia tota subiicitur
interdicto. †Propter quod et iustitia saepius deperit, et praelatorum
sententiae contemnuntur, quum in aliis provinciis interdictis divina celebrent,
et, suspensis organis aliorum, ipsi pulsatis campanis et apertis ianuis
quoslibet passim recipiant ad divina.
Quum autem in privilegiis de regno vel provincia nil expresse dicatur,
nomine terrae non solum regnum vel provinciam intelligi volumus, verum etiam
villam et castrum, ut et in his locum habeat quod de generali dicitur
interdicto, videlicet ut, quum villa
vel castrum generali subiicitur interdicto, praescripta privilegii forma debeat
observari. [Dat. Lat. VII. Id. Febr. 1199.]
|