CAP.
XXI.
In privilegiis
de decimis novalium non solvendis illud appellatur novale, de cuius cultura non
est memoria, et quod prius modicum vel nullum fructum afferebat.
Idem
Caesaraugustano Episcopo.
Quid per
“novale” vocabulum intelligi debeat, a nobis tua fraternitas requisivit. Licet autem quidam dixerint, quod
novale sit terra praecisa, quae anno cessat, aliis asserentibus, quod ex silva,
quae arboribus exstirpatis ad cultam redigitur, fieri novale dicatur, quarum
utraue interpretatio ex civilibus legibus colligitur: Nos igitur inquisitioni
tuae taliter respondemus,
quod eam credimus praedecessorum nostrorum intentionem fuisse, quum piis locis
indulgentiam de novalibus concesserunt, ut novale intellexerint agrum, de novo
ad cultum redactum, de quo non exstat memoria, quod aliquando cultus fuisset.
Sed nec de quolibet tali novali credimus eis indulgentiam fore concessam, nisi
de illo duntaxat, cuius decimam religiosus potest conventus absque gravi
detrimento parochialis ecclesiae detinere, quum talis sit saepe locus incultus,
de quo parochialis ecclesia magnos percipit decimarum ratione proventus. [Dat. Viterbii XI. Kal. Sept. Ao. X.
1207.]
|