CAP.
XXII.
Si ecclesia, subiecta episcopo, unitur alteri, vel
gubernanda committitur, salvo iure matricis ecclesiae: per matricem ecclesiam intelligitur cathedralis, et non
Romana.
Idem Abbati F.
et B. Monachis Alcobaciae.
Venerabili
fratri nostro Colubriensi episcopo didicimus conquerente, quod, quum fratres
sanctae Crucis monasterium de Argariis sub protectione sua nuper receperint,
quod suis praedecessoribus episcopalia iura consueverat ab antiquis temporibus
exhibere, nunc quodam de canonicis suis sine suo consensu ibi facto priore,
occasione cuiusdam privilegii, a bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro veritate tacita impetrati, eidem episcopo debitam obedientiam denegat exhibere, inde
sumpta occasione, quod per matricem ecclesiam non cathedralem intelligit, sed
Romanam. †Quia vero non est nostrae intentionis, ut iura fratrum nostrorum
temporibus nostris [indebite]
minuantur, causam ipsam vobis duximus committendam. Ideoque per
apostolica scripta mandamus,
quatenus, si aliud vobis non occurrerit, propter quod dictus prior non debeat
dioecesano episcopo respondere, vos eum ad eam praestandam eidem, sicut
praedecessores sui praedecessoribus episcopi praestiterunt, per censuram
ecclesiasticam compellatis, non obstante privilegio in praeiudicium Colubriensis
ecclesiae per subreptionem obtento. Nos enim per matricem ecclesiam cathedralem
intelligi volumus, non Romanam. [Quod
si non omnes etc. Dat. Romae III. Kal. Iun. 1198.]
|