CAP.
XXIII.
Excommunicatus
vel interdictus pro contumacia vel offensa dubia absolvitur cautione praestita
de stando iuri. Si vero fuit excommunicatus vel interdictus pro manifesta
offensa, tunc prius debet satisfacere, antequam absolvatur. Et dicitur
manifesta, de qua constat per confessionem vel probationem legitimam vel rei
evidentiam. H. d. cum cap. sequ.
Idem Abbati
sanctae Genovefae, Decano et Cancellario Parisiensibus.
Ex parte in
Christo dilectae filiae nobilis mulieris comitissae Blesensis, †ad
nostram praesentiam destinati, sibi postularunt audientiam exhiberi, ut
audiremus iniurias, quas ei et suis infert ecclesia Carnotensis, quibus et
dilecto filio S. de Bero canonico Carnotensi, qui pro ipsa stabat ecclesia,
dilectum filium R. tit. S.
Anastasiae presbyterum cardinalem dedimus auditorem. In cuius praesentia
Proposuerunt nuncii comitissae, quod, quum ipsius comitissae praepositus de
Firmitate de villa Nolis quendam latronem ceperit, qui furtum commiserat, et iustitia fuerit inde facta, latro fuit a comitissae ballivis per capitulum Carnotense
post factam iustitiam requisitus, quia eum in terra sua captum fuisse dicebant,
†asserentibus ballivis e contra, ipsum
fuisse captum in terra, in qua ius capiendi latrones et alios malefactores
habet eadem comitissa, quoniam vir eiusdem, antequam signaculum crucis
assumeret, erat in possessione iuris illius, ut in loco illo, in quo captus ab
ipso capitulo dicebatur, huiusmodi iurisdictionem haberet; quod erant probare
parati. Verum quum super hoc de parendo iuri comitissa cautionem offerret,
canonici Carnotenses nihilominus terram eius fecerunt interdicto supponi, quod
relaxare noluerunt, nisi prius solveretur emenda. Consequenter venenabilis frater noster Carnotensis episcopus super hoc
requisitus, et per literas metropolitani sui monitus diligenter, ut terram
comitissae taliter absolveret, sicut de iure poterat et debebat, idem, a
capitulo iam dicto prohibitus, hoc facere recusavit. Dicebant enim, hoc in Carnotensis ecclesiae privilegiis
contineri, quod nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro
canonicis Carnotensibus absque congrua satisfactione absolutionis beneficium
indulgere. †Videntes autem nuncii
comitissae, quod data cautione absolvi non poterant, ut deberent, tam, super
hoc quam aliis causis, inter comitissum et capitulum agitatis, metropolitani
audientiam, appellaverunt, tam ipsam comitissam quam terram et ballivos ipsius
sub eius protectione ponentes. [Interim
decanus de Castroduni comitissae praepositum Castroduni convenit ut res hominis
cuiusdam, quas ceperat, reddere vel recredere procuraret. Qui quum eas paratus
esset recredere, decanus, prius literis quibusdam inspectis, quas ex parte
capituli Carnotensis receperat, noluit, ut praepositus ipse res illas
recrederet sed redderet absolute; quod praepositus nolens efficere, ne ius in
hoc comitissae periret decano inhibuit ne ultra procederet, et ad metropolitani
audientiam vocem appellationis emisit, terram comitissae et ballivos ipsius sub
protectione ponens eiusdem, et diem appellationi praefigens. Decanus vero, in
crastinum castellanum Castriduni, sicut praepositus fecerat, requisivit, qui
responso ei dato consimili, appellavit, promittens cum ipso praeposito super
hoc ecclesiae stare mandato. Decanus autem, asserens mandatum a capitulo
recepisse, castrum illud in vespere supposuit interdicto. Partibus itaque a
metropolitano citatis et in eius praesentia constitutis procurator comitissae
iam dictae pro ipsa proposuit conquerendo, quod capitulum Carnotense eam non
citatam, vel requisitam in aliquo, taliter aggravabat, quod terram eius pro
qualibet causa, ea nullatenus requisita, interdicto saepius supponebat.
Conquestus est etiam, quod quum ipsa, vel eius ballivi pro causis citantur
capituli coram ordinario iudice responsuri, iam coguntur in capitulo respondere
et quum castrum Firmitatis iniuste fuerit suppositum interdicto, ab ea nolebant
de iuri parendo sufficientem quam offerebat recipere cautionem quum etiam esset
probare parata, quod iure suo usa fuisset. Conquerebantur insuper, quod
Castrumduni post appellationem fuerat interdictum et probationem idoneam
offerebat, quod in capiendis rebus iam dictis iure suo usa fuerat comitissa,
illo iure videlicet in cuius possessione vir erat ipsius tempore crucis
assumptae. Ceterum, quum a metropolitano recepti fuerint super hoc Parisius
quidam testes et comitissae procurator ipsius postularet instanter, ut terram
absolveret, sufficienti cautione recepta, procurator capituli dicebat econtra,
quod metropolitano vel alii terram absolvere non licebat, iam dicti privilegii
tenorem allegans, volens super hoc testes producere, sicut produxerat
comitissa. Die igitur alio apud Noliacum partibus assignato, ut producerent
testes et privilegium exhiberent] Metropolitanus,
quum partes essent in die praefixa praesentes, privilegio diligenter inspecto
testes hinc inde recepit, quibus ab officiali metropolitani examinatis ipsius,
et die partibus iterum assignato, procurator comitissae cum instantia
postulabat publicari attestationes receptas, ex abundanti de iuri parendo
sufficientem offerens cautionem, ut relaxaretur sententia interdicti. Sed
procurator capituli e contrario allegabat, quod iam dicti privilegii ratione ab
ipso terra non poterat nec debebat absolvi, nisi prius capitulo facta fuisset
emenda, interpretando verbum illud, quod in privilegio continetur, videlicet,
“satisfactione congrua,” pro emenda. Litigato igitur diutius super huiusmodi
clausula, interlocutus est metropolitanus iam dictus, se velle huiusmodi
expositionem apostolico examini reservare, et super hoc diem partibus assignavit.
†[Voluit tamen cognoscere per se, vel
officialem suum, appellationis ratione praedictae, utrum iniuste, an iure
castra illa interdicta fuissent. Instante itaque procuratore comitissae
praefatae, ut, cautione recepta et attestationibus publicatis, relaxaretur
sententia interdicti, praedictus Simon cum procuratore capituli, ut alios
testes producerent ad probandum iustum esse quod fecerant, inducias postulavit,
quibus concessis eidem, comitissae procurator ipsius, in die partibus super hoc
assignato instante, sicut saepius fecerat, attestationes petiit publicari et
interdicti relaxari sententiam, cautione recepta. Requisitus autem procurator
capituli utrum vellet per probationem ostendere, quod super hoc capitulum
fecerat, esse iustum, coram officialibus metropolitani iam dicti, constanter
asseruit, nec aliquid se velle probare, nec etiam auditurum attestationes
partis adversae, sed ne terram absolverent appellabat, octavas beati Martini
proximo praeteritas suae terminum appellationi praefigens. Officiales, si
quidem attendentes non esse appellationi huiusmodi deferendum, cautione recepta
usque ad centum marcas de iuri parendo, terram absolvere iam dictam. Praefatus
igitur Simon, quum procuratoris literas nan haberet, dilectis filiis, abbate
sancti Ioannis de Valeta et Thoma, archidiacano Drocensi, fideiussoribus
assignatis, in centum marcarum poena damnandis, si, quod ipse faceret,
capitulum ratum habere non vellet, econtra proposuit, asserens, quod quum
castra praedicta pro Carnotensi capitulo interdicta fuissent, coram
metropolitano pro ipso capitulo fuerat allegatum, quod illius clausulae
ratione, quae superius est expressa, terram interdictam pro ipsis absolvere non
poterat, nec debebat, propter quod clausulae interpretationem eiusdem
districtioni apostolicae reservaret, sed, volens cognoscere utrum iuste an
iniuste latum fuerit interdictum, diem partibus assignavit. Verum, quum idem in
procinctu esset ad sedem apostolicam veniendi, per procuratorem capituli,
magister I. officialis ipsius, quem super negotiis delatis ad ipsum deputaverat
auditorem, tanquam suspectus est recusatus, propter manifestas causas, quas
ipsi metropolitano non esse credebat ignotas, sed metropolitanus ipsum non
removit prorsus a causa, imo ei archidiaconum Eduensem adiunxit, tunc de alio
adiungendo non habita mentione, praesentibus partibus, archidiaconoque
praesente ac per taciturnitatem praebente consensum. Postmodum vero, idem
metropolitanus loco archidiaconi, sicut a parte altera dicebatur, Gaufridum,
canonicum Senonensem adiunxit, si archidiaconus interesse non posset. Unde
procurator capituli videns praefatum magistrum, qui fuerat recusatus, et dictum
Gaufridum quem loco archidiaconi nesciebat adiunctum, ut de causa cognoscerent,
residentes, asseruit, se absente archidiacono respondere vel proponere non
teneri, et procedere sine ipso volentibus contra dixit, vocem appellationis ad
sedem apostolicam interponens. Quumque legitime non constaret, illum Gaufridum
loco archidiaconi substitutum, per quem etiam magistri I. suppressa suspicio
non fuisset, nec archidiaconum interesse non posse canonice manifestum
exsisteret, ipsi, videlicet magister I. et dictus Gaufridus, appellatione
contempta, relaxarunt sententiam interdicti, cautione recepta, contra tenorem
privilegii ecclesiae Carnotensis, in praeiudicium interpretationis, cuius dies
assignata pendebat. Unde, idem Simon quidquid per eos super hoc factum erat,
debere dicebat in irritum revocari. Procuratores autem comitissae iam dictae
petebant sibi quid sit satisfactio congrua, vel qualiter intelligenda sit per
interpretationem apostolicam aperiri, quum huius occasione vocabuli canonici
Carnotenses quando et quomodo volunt, comitissae terram eiusdem interdicto
supponunt, nec velint sententiam relaxari, donec procedat emenda. Insuper etiam,
licet ipsa comitissa sit praesens in villa, quam ipsi volunt supponere
interdicto, non erit tamen vocata per eos nec citata legitime, immo, quum
placet eis, vocant praepositum, vel aliquem de ballivis, illi dicentes: Aut tu
facies ita, vel nos terram interdicti sententiae supponemus; et quum ex parte
comitissae proponatur ab eis, hoc, quod ipsi postulant, ad iurisdictionem
comitissae spectare, et se offerunt ecclesiae stare mandato, ipsi terram
nihilominus interdicunt, ac, si quando super hoc aliquis ex parte comitissae
pro querela capituli a iudice ordinario est citatus, non permittunt, quod ipse
respondeat, nisi in capitulo Carnotensi, unde procuratores ipsi super
gravaminibus istis et aliis eidem comitissae postulabant iustitiam exhiberi.
Nos igitur, his et aliis quae coram ipso cardinale fuere proposita, diligenter
auditis, quia nobis non constitit utrum legitima fuerit appellatio, discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis et
testibus utrinque receptis, quum nondum sit productioni testium renuntiatum
hinc inde causam ipsam sufficienter examinare curetis, eamque, sublato
appellationis obstaculo, fine canonico terminare. Si vero capitulum factum
ipsius Simonis ratum habere noluerit, vos fideiussores praedictos ad poenam
nominatam, auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo, condemnetis et
faciatis quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari,
reducentes in irritum quidquid contra ipsam comitissam, postquam ipsius nuntii
iter arripuerunt ad sedem apostolicam veniendi, ex parte capituli perperam
fuerit attentatum.] Ad intelligendam autem clausulam privilegii memorati
credimus distinguendum, utrum in aliquem interdicti vel excommunicationis
sententia sit prolata pro contumacia tantum, quia scilicet citatus stare noluit
iuri; vel etiam pro offensa, quia videlicet iussus noluit maleficium emendare.
In primo casu credimus congrue satisfieri, ut huiusmodi sententia relaxetur, si prius sufficiens standi iuri
cautio tribuatur; in secundo vero casu,
si offensa est manifesta, non credimus satisfieri congrue, ut relaxetur
sententia, nisi prius sufficiens praestetur emenda. Si vero dubia est offensa,
sufficere credimus ad relaxandam eandem, si parendi mandato ecclesiae competens
satisfactio praebeatur. [Quod si etc.
Dat. Romae Kal. April. Ao. VIII. 1205.]
|