CAP.
XXIV.
Summatum est
supr. cap. proximo; vel dic: manifestum dicitur, quod per confessionem vel
probationem legitimam vel evidentiam rei constat.
Idem
Comitissae Blesensi.
Quum olim pro
canonicis Carnotensibus quoddam capitulum contra te fuerit allegatum, quod
dicebant in ecclesiae suae privilegiis contineri, ut videlicet nemini liceat
excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus absque
congrua satisfactione absolutionis beneficium indulgere, †[quoniam fuit in quaestionem deductum, quae foret congrua satisfactio,
ad intelligendum clausulam illam meminimus distinxisse, utrum in aliquem esset
interdicti vel excommunicationis sententia promulgata pro contumacia tantum,
quia videlicet citatus noluit stare iuri, vel etiam pro offensa, quia videlicet
iussus noluit maleficium emendare, in primo casu credentes congrue satisfieri,
ut huiusmodi relaxaretur sententia, si sufficiens standi iuri cautio
praeberetur, in secundo vero, si manifesta foret offensa, dicentes, nequaquam
satisfieri congrue, ut relaxaretur sententia, nisi prius sufficiens exhiberetur
emenda, et si forsitan esset dubia, sufficere reputantes ad relaxandum eandem,
si parendi mandato congruens satisdatio praeberetur.] Quia vero, dum ansam
solvimus, nondum dicimur ligavisse, propter hoc, quod, eisdem canonicis, velut
asseris, proponentibus, illam offensam esse manifestam, non quae iudici, nec
quae alii, sed quae sibi tantummodo manifesta videtur: maior ex illa dictione, videlicet: “manifesta,” scrupulus quaestionis
emersit, tuis humilibus precibus inclinati offensam illam nos rescribimus
intelligere manifestam, quae vel per confessionem, vel probationem legitime
nota fuerit, aut [etiam] evidentia
rei, quae nulla possit tergiversatione celari. [Dat. Lat. VIII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.]
|