CAP.
XXV.
Verba
privilegiorum debent intelligi, ut aliquid asserant, et non remaneat
ambiguitas, et ideo verba: “secundum” et “iuxta,” videntur apposita causative,
non conditionabiliter. H. d. Panorm.
Idem Episcopo
et Cantori Atrebatensibus.
Abbate sancti
Silvani Alciatensis olim viam
universae carnis ingresso, quum eiusdem loci monachi elegissent quendam de
ipsius ecclesiae gremio in abbatem, et eiusdem
confirmationem electionis a bonae
memoriae Morinensi episcopo nequivissent aliquatenus obtinere, per procuratorem suum eam a sede
apostolica petierunt. Ceterum procurator monasterii sancti Bertini proposuit ex
adverso, quod, quum secundum approbatam consuetudinem et privilegia Romanorum
Pontificum abbates Alciatenses debeant de monasterio sancti Bertini semper
assumi, huiusmodi electio erat non immerito reprobanda, utpote contra
consuetudinem diuturnam et contra privilegium sedis apostolicae attentata, et
Alciatenses monachi debeant de iure compelli, ut de monasterio sancti Bertini
personam idoneam sibi eligerent in abbatem. (Et infra:) Nos igitur, depositionibus testium, coram delegatis a nobis iudicibus productorum, diligenter
inspectis, invenimus, sufficienter
esse probatum, quod a XL. annis et infra monachi Alciatenses abbatem sibi de S.
Bertini monasterio elegerunt, †ita, quod
infra praescripti temporis spatium de praefato coenobio septem fuerunt in
Alciacenses abbates assumpti. (Et
infra:) Et quum quadam vice Guarinum Alciatensem monachum elegissent, eius
electio robur habere non potuit, donec apud monasterium S. Bertini professione
facta, post aliquantum temporis, quando scilicet eiusdem loci abbati et
conventui placuit, in Alciatensem exstitit abbatem assumptus. Ex privilegiis
quoque Romanorum Pontificum monasterio
sancti Bertini concessis argui poterat evidenter,
Alciatensem abbatem fore de sancti Bertini collegio eligendum. Nam privilegio felicis recordationis Paschalis Papae praedecessoris nostri huiusmodi
capitulum apparet insertum: “Subrogationem abbatis penes monasterium sancti
Silvani apud Alciatenses monachos iuxta praeteriti temporis morem in vestra
semper concedimus dispositione persistere,” cuius
verbis bonae memoriae Innocentius Papa praedecessor noster prorsus inhaesit.
In privilegio etiam Calixti secundi Papae
huiusmodi capitulum invenitur: “Porro iuxta domini
praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis Papae decretum abbatis
subrogationem penes Alciaten. non aliunde quam de vestro monasterio fieri
apostolica auctoritate decernimus.” Ad hoc autem pars adversa respondit, quod,
si etiam evidenter per depositiones
testium probaretur, quod infra praedicti temporis spatium de monasterio
sancti Bertini semper fuerit abbas Alciatensis assumptus, ex hoc tamen nullum Alciacensi monachis
praeiudicium parabatur, quum hoc non ex necessitate aliqua factum fuerit, sed
ex libera voluntate. (Et infra:) Sed dici non poterat, quod ex eo consuetudo aliqua quasi
contradicto iudicio fuerit introducta, quum in memorati Guarini electione pro
bono pacis extra iudicium processum taliter dignoscatur. (Et infra:) Praeterea, quum Paschalis Papa subrogationem abbatis
sancti Silvani monasterio S. Bertini iuxta morem praeteriti temporis duxerit
concedendam, nec de more praeteriti temporis seu consuetudine fiat fides: per eius privilegium et similia nullum
super hoc Alciatensi monasterio poterat praeiudicium generari. Contra quod fuit
ex adverso responsum, quod haec determinatio, “secundum praeteriti temporis
morem,” et causalis, et conditionalis potest intelligi, et tam ad personale
quam ad impersonale verbum referri. Si enim impersonale verbum determinet,
conditionalis intelligitur, et talis
est sensus: “Concedimus subrogationem abbatis sancti Silvani apud Alciatense
monasterium in vestra semper dispositione consistere, secundum praeteriti
temporis morem;” id est: si mos praeteriti temporis talis fuerit. Si vero
verbum determinet personale, causaliter debet intelligi, ut sit sensus:
“Concedimus secundum praeteriti temporis morem,” id est: quia mos praeteriti
temporis sic obtinuit, surrogationem, videlicet abbatis S. Silvini apud
Aliacum in vestra semper dispositione consistere. Hic autem sensus rectior esse videtur, quia, quum privilegium
sit lex privata, et lex non debeat esse obscura vel captiosa, sed certa et manifesta, nec esset privata, nisi
aliquid specialiter indulgeret, profecto sic intelligenda sunt illa verba, ut
res, de qua agitur, valere possit potius quam perire, maxime quum supra dictus
C. Papa, qui eidem Paschali e vincino successit, verbis aequioribus usus,
determinationem illam prorsus amoverit, ut ambiguitas tolleretur, et, quod
dicebatur in concessione Paschalis, ut videlicet surrogatio abbatis sancti
Silvani apud Alciaten. in dispositione abbatis et fratrum sancti Bertini semper
exsisteret, ipse mutaverit, decernens, surrogationem
ipsius abbatis non aliunde quam
de monasterio sancti Bertini faciendam, ut electio ad ius commune posset ex
una quidem parte reduci. Eadem quoque verba sic esse interpretanda, subsequens
consuetudo declarat, quae perhibetur esse legum optima interpres. His igitur et aliis, ad eandem
causam spectantibus, diligenter
auditis et perspicaciter intellectis, de consilio fratrum nostrorum monasterio sancti Bertini
adiudicavimus huiusmodi dignitatem, ut, quoties in Alciatensi monasterio
abbatis electio imminet facienda, Alciatenses monachi de coenobio S. Bertini personam idoneam sibi eligant
in abbatem, ita videlicet, ut tamdiiu monasterium ipsum hac honoris debeat
praerogativa gaudere, donec ibidem viguerit observantia regularis, ut idoneae
personae inveniantur in illo, qui possint in abbatem assumi. [Quocirca electionem etc. Dat. Lat. II.
Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XII. 1209.]
|