CAP.
XXVI.
Dicit, qui
dicuntur haeretici manifesti. Secundo, quae sint pedagia, guidagia et salinaria
interdicta. Tertio dicitur, quomodo intelligitur praeceptum, factum laico, quod
de se conquerentibus in ecclesiastico foro respondeat. H. d.
Idem Comiti
Tholosano.
Super
quibusdam mandatorum articulis, tibi a bonae memoriae Milone, notario
nostro, tunc temporis apostolicae sedis legato, factorum, apud quosdam
dubitatione suborta, tua
devotio postulavit a nobis, qui sint dicendi haeretici manifesti. Super quo
tibi duximus respondendum, illos in hoc casu intelligendos esse manifestos haereticos, qui contra fidem
catholicam publice praedicant, aut profitentur, seu defendunt eorum errorem,
vel qui coram praelatis suis convicti sunt vel confessi, vel ab eis
sententialiter condemnati super haeretica pravitate; quorum bona propria
confiscantur, et ipsi iuxta sanctiones legitimas puniuntur. Praeterea, quum
pedagia, guidagia [et] salinaria
tibi legatus interdixerit memoratus: auctoritate apostolica duximus
declarandum, illa esse pedagia, salinaria
[et] guidagia interdicta, quae non apparent imperatorum, vel
regum, vel Lateranensis concilii largitione concessa, vel ex antiqua
consuetudine a tempore, cuius non exstat memoria, introducta. (Et infra:) Quum autem a
legato receperis in mandatis, ut de te conquerentibus secundum suum, vel
alterius legati, vel iudicis ordinarii, vel [etiam] delegati arbitrium iustitiam exhiberes: hoc
taliter intelligendum esse censemus, ut in omni causa, quae ratione personarum
vel rerum ad ecclesiasticum forum pertinet, ac super universis capitulis, quae
pro pace servanda sunt per iam dictum
legatum statuta, vel auctoritate apostolica statuenda, item viduis, pupillis,
orphanis et personis miserabilibus tenearis in iudicio ecclesiastico
respondere. [Volumus insuper etc.
cf. Comp. IV. c. 1. de cens. IV. 18. Dat. Laterani. X.
Kal. Febr. (?) 1210.]
|