Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XL.   DE VERBORUM SIGNIFICATIONE.
      • CAP. XXVII.   Clericus traditur curiae saeculari, quia degradatur saeculari potestate praesente, cui denunciatur, ut in suum forum illum recipiat. H. d. Usque ad §. Pro illo. – §. 1. Iste §. non facit ad titulum, sed ponit gratiam secundum quosdam.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXVII.

 

Clericus traditur curiae saeculari, quia degradatur saeculari potestate praesente, cui denunciatur, ut in suum forum illum recipiat. H. d. Usque ad §. Pro illo. – §. 1. Iste §. non facit ad titulum, sed ponit gratiam secundum quosdam.

 

Idem Episcopo Parisiensi.

 

Novimus expedire, ut verbum illud, quod [et] in antiquis canonibus, et in nostro quoque decreto contra falsarios edito continetur, videlicet ut clericus, per ecclesiasticum iudicem degradatus, saeculari tradatur curiae puniendus, apertius exponamus. Quum enim quidam antecessorum nostrorum, super hoc consulti, diversa responderint, et quorundam sit opinio a pluribus approbata, ut clericus, qui propter hoc vel aliud flagitium grave, non solum damnabile, sed damnosum, fuerit degradatus, tanquam exutus privilegio clericali saeculari foro per consequentiam applicetur, quum ab ecclesiastico foro fuerit proiectus; eius est degradatio celebranda saeculari potestate praesente, ac pronunciandum est eidem, quum fuerit celebrata, ut in suum forum recipiat degradatum, et sic intelligitur tradi curiae saeculari; pro quo tamen debet ecclesia efficaciter intercedere, ut citra mortis periculum circa eum sententia moderetur. §. 1. Pro illo vero falsario scelerato, quem ad mandatum nostrum capi fecisti, hoc tibi duximus consulendum, ut in perpetuum carcerem ad agendam poenitentiam ipsum includas, pane doloris et aqua angustiae sustentandum, ut commissa defleat, et flenda ulterius non committat. [Dat. Lat. XIV. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License