CAP.
XXVIII.
Si Papa
iudulget reo, qui propter absentiam actoris possessionem recuperare non potest,
quod ei lapsus anni non noceat: intelligitur haec indulgentia secundum ius
commune.
Honorius III.
Archiepiscopo Turonensi.
Dilecto filio
Iacobo Barba, †procuratore
ecclesiae sancti Marci de Venetiis, olim nobis humiliter supplicante, ut, quum
paratus esset tibi iustitiae plenitudinem exhibere super ecclesia sancti Marci
de Tyro et rebus aliis, de quibus inter te et Venetos, ac vicarium Venetorum
quaestio mota fuit, possessionem ipsius ecclesiae, quae per felicis memoriae I.
Papam praedecessorem nostrum tibi fuit causa custodiae assignata, sibi restitui
faceremus, Quia, te pro causa necessaria tunc absente, possessio,
tibi tradita causa custodiae, restitui parti adversae non potuit: nos eidem indulsimus, ut sibi lapsus
temporis non obsisteret, quo minus possessionem ipsam recuperare valeret.
Quoniam vero tantum temporis ante concessionem ipsius indulgentiae dicitur
effluxisse, quod tibi sufficere posset ad verae possessionis effectum secundum
statuta concilii generalis, †et, si
forte tempus ipsum ante praedictam indulgentiam non effluxerit, videtur, quod
eadem ad veram possessionem viam tibi praecludat, quum simpliciter contineatur
in ipsa, quod de cetero ipsi procuratori lapsus temporis non obsistat, quo
minus possessionem recuperare valeat memoratam: nos, quorum fuit intentio, iuri
dicti procuratoris et ipsius ecclesiae sine tua et ecclesiae tuae iniuria
subvenire, Auctoritate praesentium declaramus, quod nostrae
intentionis non fuit per ipsam indulgentiam ius perimere, quod tibi competit ex
possessione praeterita, vel post reditum tuum competierit ex futura. Sibi enim
imputare poterit pars adversa, si negligens fuerit in sua iustitia prosequenda,
quum, absentiae tuae impedimento cessante, conveniendi te habuit facultatem.
|